Premontrei katolikus gimnázium, Keszthely, 1925

4 Tabellarius Roma et viginti exempla attulit librorum Ciceronis, qui De republica inscribuntur. Cicero exemplaria eleganter exscripta inter manus versabat et quomodo transiisti, interrogat tabellarium, custodias militum ? In castris milites me totum excutiebant, sed nihil ademerunt mihi. M. Antonius scripta veloci oculo percursa, quae in cachinnos offusus ,libellos ineptiarum' dixit, per agrum passim dispersit, unde ipse diligenter eolligebam. Abi ientatum 1 Tabellario remoto Cicero iterum dictare coepit: »Quem ardorem studii censetis fuisse in Archimede, qui dum in pulvere quaedam describit attentius, ne pátriám quidem captam esse senserit? Quo studio Aristophanem putamus aetatem in litteris duxisse ? Quid de Pythagora? Quid de Platone aut Democrito loquar, a quibus propter discendi cupiditalem videmus ultimas terras esse peragratas? Quae qui non vident, nihil unquam magna cognitione dignum amaverunt. Quid? quod multi cum in potestate essent hostium aut tyrannorum, multi in custodia, multi in exilio dolorem suuin doctrinae studiis levciverunt.« Subito in expassa ianua apparet Terentia. Totus in studiis, inclamat acriter, nihil curas. Quid cum hospitibus? Dic saltem, quaeso, cellario, quae vina depromat. Cicero inguieto animo sequebatur uxorem in porticum, ubi cellarius praestolabatur. Quid multa! dixit male affectus. Duo tantum habemus genera vini Trifolini, unum octo, aliud quindecim annorum. Quod nuric iáin sedecim annorum est, correxit dominum cellarius. At enim superest nobis et dulce vinum Lesbium. Ergo etiam illud! Hodie, pol, sumptui non parcam ! Terentia cellario remoto maritum in amplum introduxit cubiculum, ubi totam procellam suae eloquentiae actuose effudit: Caesarem abosum ad me domum adduces ... Equidem non, respondit Cicero, idem ipse se adventurum nuntiavit. Timiditas illa notissima scilicet retinebat te, quominus hospitium ei renunciares! Qui vero ab ianua abigatur oportet! Vox faucibus haesit Ciceroni, qui suavissimos odores Arabicos totum cubiculum muliebriter implentes tacitus duxit naribus; oculos errantes a vestimentis pretiosis uxoris, quae super lectutn apparata iacebant, in speculum convertit parieti affixum, unde ei imago minimé pia reddi videbatur. Tu nimirum semper ambigui ingenii eras, perrexit sennonem Terentia, incertusque quid ageres in iHo certamine, quo Pompeius absumptus est. Re vera diis hominibusque diffidendum atque desperandum est. Pompeius enim ex insidiis oppressus est a Caesare, qui totam nobilitatem, lectis in senatum hominibus servis, dedecoravit. Quid, quod detrectat virtutes et auctoritatem optimatium, quo facilius ad regium fastigium evehatur. In Aegypto eum Cleopatra deliciis diffluxit et nunc copias traiecturus est in Áfricam vei in Hispániám, ubi nostri locum tenent; huc ideo tantum venit, ut se blanditiis in tuam insinuaret amicitiam teque — temet ipsum hospitium tuum benigne accipiendo irretiret. Et quid tu? Cicero male excrucialus nunc sinistra manu caput perfricabat nunc graviter ingemiscens mentem terebat ac si non recte tonsus esset. Tu scilicet Pompeium afflictum terrae acerbis irrisisti facetiis, cum perterritus a Caesare delitesceres. Quanto maiorem debemus honorem Catoni dicenti aut libertatem esse retinendam aut omnino intereundum.

Next

/
Thumbnails
Contents