Premontrei katolikus gimnázium, Keszthely, 1925
14 mices. Multa secum reputat, dum consilium capiat, sed quod semel statutum cum animo ac deliberatum habét, id perfecte peragit. Ocu'i Bruti leni igni lucebant. Terentia exspectatione erecta intuebatur illum. Qui tamen silebat. Caesar autem coepit omnia sua occulta vere aperire! Si trans mare hinc abibo, Brutum, cui maximam habeo fidem, Mediolani relinquam procuratorem. Qui mihi iam assensus est. Et si quid misi acciderit... Adhuc integra quidem aetate ac valetudine sum atque corpus est astrictum et lacertis expressuin meque longissimam vitáin esse victurum sentio, attamen — si..., quis tunc in locum meum heres succedat: M. Antonius an tu Brute? Equidem te malim. Brutus ardens acclamat: Tum toto pectore iuberem vos macti libertate esse, Romani! Libertate enim magna est facta Roma. Ipsum verbum libertatis, mi fili, respondit Caesar, est periculosum. Est eniin multiplex in illo vis. Mailem igitur pro libertate ius dixisses. Quid iuris putas? Ius rationis et voiuntatis. Ius humanitatis, interfatur Cicero. Brutus caput digito scalpebat. Ius de se statuendi, voluit dicere, sed reticebat. In calice vini stupebat obtutuque in illo deíixus haerebat. Quod Terentia animadvertens dixit: dormitasne Brute! Quo dicto exterritus est, quin Terentiam intelligeret. Tribus annis post intellexit tantum eius verba. Interim allatae sunt inensae secundae: praeter diversa opera pistoria etiam mitia poma omnis generis. Pocula denuo implentur. Puer dentiscalpia circumfert. Mamurra petulans canticum susurrabat Alexandrinum, cuius ad modos Caesar contabundus capite mutabat. Ceteri in cogitatione defixi silebant. Mensa remota aderat puer, qui aquam rosatam in manus eorum fundebat et paulo post omnes soleas poscebant. * In horto iam accensae erant lucernae, quae multis ellychniis lumen in diversa spargebant simulque rarae ardebant taedae tremula flamma collucentes. In abacis exposita cerneres vasa aspera bellariorum plena, quae convivae apophoreta sumere iussi sunt. Quae xénia in mappis alligata a servis domum referri moris erat. Sermones inter se serentiuin circuli fiunt. Caesar necopinate obviam habebat Terentiam, cui primo iinpulsu tergum vertebat, sed illa eum allocuta est: Accipe, sodes, hanc aeneam phialam pampinatam, quae tibi monumento sit domus Ciceronis. Benigne, sed si mihi optio dabitur, eligam magis fictilem catinum sigillatum. Catinus, in quo imago Urbis atque figura Romae deae galeata loricataque erat expressa, dissiluit cum Caesar illum caperet atque dimidia eius, proli dolor, de manibus eies delapsa est. Quod quidem minimé est dolendum, affirmabat Terentia; hic enim est opusculum vetus et saepius resartum, quod iam pridem rimas agebat. Quibus dictis alteram quoque dimidiam solo afflixit. Ignis oculis caesiis fulgurabat, cum diceret: Roma ad pedes tuos, Juli Caesar, fracta iacet. Terentia quasi superstitiosa soilicitudine exspectabat, utrum Caesar fragmina coliigeret an non. Sed enim illius non erat ob assem se demittere: nictabat tantum Aethiopi. Tum vero ipsa Terentia se demisit.