Premontrei katolikus gimnázium, Keszthely, 1925
15 Oculis trucibus atque minacibus perturbatum Caesarem paene transfixit et capite neglegenter inclinato ,cum fracta Roma' discessit. Caesar abeuntcin oculis mirantibus prosecutus cachinnum edidit: O ridiculum caput! Miserande Cicero; qui viginti annos cum liac excetra tnatrimonio coniunctus vivas! * Terentiae iam stabat sententia. Illa sola perspexit Caesarem. Brutus dormitat, murmurabat secum, maritus est vir animi imbecilli, ego autem sum inermis. At una tamen anna milii praesto sunt: mihimet ipsi agendum est. Vestem mutavit, crines resolvit et cum Saura, maga illa farnosa ex cenaculo arcessita et altéra senica se subduxit in tugurium, in quo rheda Caesaris collocata fűit. Tugurium erat desertum obscurumque et sine ullis fenestris: auriga servique in cella familiarica potitabant. 1 erentia ipsa obdere foribus pessulum, anus accendere taedam et Saura Furiarum personam ágens brachia circumdare viperis, exsecrari in caput Caesaris, invocare Hecaten, deam tricipitem, evulsis ex solo aliquot lapidibus aram ponere. Repente flamma in altum exsilit. Evolutus ex accenso sulpliure pinguis fumus volat lividus ad auras. Herbis male olentibus et amaris corticibus alit Saura ignem, cui praeterea ceram in rotam formatam, pennám noctuinam et salamandram vivam iniecit. Furentes flammae subito ad tectum usque volvuntur. Frigidus hornr Terentiae quatit nembra spiritusque ei intercluditur. Saura arripit virgam divinam a ceteris quoque tactarn, quam primum ustulatain magnó cum crepitu mediam fregit. Exinde sublatis manibus horrenda voce praeit carmina, quae ceterae iisdem verbis repetunt. Sabaoth, Sabaoth, Eicharoplex, Orebazarga, excito vos, umbrae infernae, ter invocamus vos vero nomine appellantes. Ut haec virga lignea manu mea fracta est, sic hodie vesperi ad pontem Lupinum inter praerupta haec reda in pusillas confringatur partes, item ille, qui curru insidebit, intereat membraque eius auima reddita frigore solvantur. Date ut voto potiamur. Lao, lao, lasdao. Adiuro vos per Hecaten caeloque terrisque Ereboque potentem. Ter repetita incantatio; vox mulierum primo depressa, et mox clarior facta sensim in ululatum vertitur. Ignis consumptus cum crepitu exstinquitur et repente fetore impletur tugurium. Saura tabulam pluinbeam, cui carmen inscripserat, ad redam clavis affixit. Terentiam spectantem ingens horror perstrinxit- ,Exspuite' clamabat exinde maga, ,ter expuite. ne ab umbris infernis apprehendamur'. Et omnes ter inspuerunt in sinum. * Diem suaviter actum tranquilla et serena excepit nox. Luna niveo lumine spargebat terras. Radiantia micabant innumerabilia sidera. Cicero pulvinos plumeos afferri iussit et cum Caesare in iis sedibus, quae erant sub platano, consedit. Flores aera odorabant, aquae salientes leni murmure strepebant, papiliones luminibus accensis advolitabant et e ionginquo cantus citherae audiebatur. Cicero capite temulenter reclinato hilare interrogavit Caesarem: Quid putas, sintne sidera coelo inhaerentia dei ? sintne illa animalia ratione et liberó arbitrio predita? Mihi sidera spirare videntur spiritumque eorum esse Favonium arbitror. Utanturne liberó arbitrio, respondit Caesar, an sint massa terrae, minoris est momenti. Sed certis legibus ea regi haud irrscius sum. Ordo