Premontrei katolikus gimnázium, Keszthely, 1925

11 ut fontes Nili exploraret. Globum terrae, quem administramus, cognitum habearnus oportet! Quae cum diceret, toto liabitu augustam gravitatem prae se ferebet. Oculi nigri sub fronté lato in pallido ore pergamenae simillimo ut carbones vivi ardebant scintillabantque. Fontes Nili explorare, orbem terrarum cognoscere atque in ditionem Romanorum redigere, annum ad solis cursum accomodare: liae fuerunt quaestiones magnae, quae mentem et rationem eius occupatas habebant. Gustatione consumpta aderat tricliniarcha, ut nunciaret teinpus esse discumbendi. Cuncti surrexerunt, ut transirent in triclinium satis spatiosum, ubi lucernae iam accensae erant. Locus coluinnis in duas partes fűit divisus ; sinistra triclinium, dextra vero stibadium semirotundum erat positum. Nutu doinini servi discubituris soleas dempserunt inque manus eorum aquam infundebant. Quibus peractis Terentia ipsa ordinem discumbendi constituit. In duobus tricliniis tribuni militares discubuerunt, inter quos locum consularem Mamurra occupavit; a dextra eius summus in imo accubuit Tiro et infra medicus domesticus. In dextro cornu stibadii accubuit Caesar, infra Cicero et Ventidius; in sinistro cornu Terentia, infra Brutus. Ventidius fűit mulio ille fainosus, qui auctore Caesare nuperrime calceos et vestimenta mutavit Qui erat homo incultus, ventriosus, totus adeps, labiis tumidis atque demissis, genis neglegenter rasis, qui semper cum servis confabulari assuetus in circulis nobilium more suis saginati tantum grunniebat, cum dominus eius Caesar aliquid salse dixerat. Terentiae molestissimum erat cum monstro hominis, qui praesepia olebat, ex eodem catino cenare. Accumbentibus a servis allatus est aper in repositorio docte impositus, qui suavem spirabat nidorem. Subito accessit scissor, qui aprum ossibus fractis scite laceravil frustaque habili manu composuit. Caesar carnem aprinam ab Arabé, qui ad pedas eius stabat, ministratam digitis tenens, hercle, noster Cicero, inquit, venator factus aprum confixit. Apros nunquam iaculatus sum, sed eo magis venabar cogitationes. Cogitationes? Ain' tu? Quod quidem non est miramdum. Etenim ego ipse nullás habeo, quamquam iisdem me sustento, venabar igitur eas in lucis Musarum ad fontem sapientiae Aristotelis et Platonis. Aristoteles et Plató, respondit Brutus, sunt sancti viri, qui quasi spiritu divino inflati nobis adorandi esse videantur, sancti, sicut fontes Nili. Ventidius avide cibo se replebat et interdum inarticulatum nescio quid ore hiante mussitabat. Sed Cicero non potuit contineri, quin diceret: Irreparabile damnum cepimus eo, quod bibliotheca Graecorum instructissima Alexandriae exusta est. Oculi nigri Caesaris sub superciliis contractis ira flagrabant. Cicero dicta libenter retractasset. Nam Caesar ipse in acri certamine inter vicos Alexandriae auctor fűit incendii. Cicero igitur sermonem in lubricum delapsum esse sensit. Sed Caesar se celeriter collegit et arrepto poculo perhumaniter dixit: Propino tibi, Cicero, bene te! Litterae Graecae perierint, sed scriptis tuis renascentur et florebunt! Fac valeas et maneas in nos bene animatus. Spero te mihi non defuturum. neque exspectationes tui, quas patriae movisti, decepturum esse. Quibus ex dictis incredibilem laetitiam percepit Cicero, qui par pari referens nitorem sermonis, inquit, et mirabilem rerum perspicuitatem

Next

/
Thumbnails
Contents