Premontrei katolikus gimnázium, Keszthely, 1925
12 in Commentariis tuis de bello Gallico quis unquam satis pro dignitate laudaverit! Tum ex triclinio Mamurra interclamabat: qui quidem liber celeberrimus est, attamen mancus; auctor enim oblitus est mei, qui pontem in Rheno flumine fecissem et tormenta adversus Gallos colloeassem. Caesar, qui huiusmodi lieentiam vocis et linquae non attendebat, blanda voee sic perrexit: Cicero et Caesar ideo tantum sunt, ut altér, quod alteri deest, suppleat. Quaeritur, uter utri anteponendus sit, uter utrum aeterniore glória superet. Libros scripturus es de officiis hominis atque diis fatoque. Quae dixisti, mecum reputabam. Haec omnia sunt thesauri politioris humanitatis, cui tu idem ipse auctor es. At ego omnia ad usum et utilitatem refero: fines imperii Romanorum propago, colonias condo, rem publicam administro, aedificia publice exstruenda curo, fastos corrigo et praesum, si opus est, exercitui. Tu populos imperii nostri tuo ingenio acri alis, tu posteritatem futurorum saeculorum docebis et erudies. Mihi succedent meliores. qui me gloriis superabunt, tibi nunquam. Hic Ventidius mirans suspexit Caesarem et inanes sonos edidit. Caesar poculo iterum arrepto vix degustavit vinum. Cicero autem iucunditate perfusus feliciter tibi, Caesar, inquit, bene vos, dilectissimi hospites! Simulque poculum uno impetu epotavit. Quae res Terentiae stomachum movit irataque rubore suffusa es 1. Nam ambitio viri miseranda erat. Interim puer in manus aquam dedit. Dein apponitur patina intuborum cum ficedulis in orbe dispositis. Subito clamor et strepitus. Cochlear manu alicuius emissum magnó cum crepitu decidit in pavimentum. Eodem puncto temporis irruit ingens canis inter servos terrifico cum latratu. Cicero necopinato clamore tremefactus bracchiis sublatis acclamat: Unde hoc monstrum horribile visu? Canis caudam movens iam Caesaris manum lambebat, mox autem avide devorare coepit frusta panis adipata tnensae subiecta et parum abfuit, quin orbem subverteret. Terentia ira inflammata exsiluit: Eiicite foras bestiám! Caesar compressis dentibus sibilum dedit, quo canem ad se vocavit. Canis extemplo corpus ad pedes domini prostravit. Quod quidem pessime fecisti, Mamurra! dixit Caesar. Fac expellas eum foras! Eram nostram carissimam multis precibus obsecramus, ut nobis peccatum ignoscat. Mamurra autem iam incaluit vino: Gratia dis, quod hice non est crocodilus, clamabat laetitia elatus. En canis regius ! idem, quem Cleopatra, venustissima reginarum, nostro Caesari dono dedit. — Labris crepabat. Cleopatra, Cleopatra ... Caesar oculos minaces et igne micantes in homine intemperanti fixit, qui — mirum ! — statim consiluit canemque quietus eduxit. Cicero, ut cogitationes ab eo, quod accidit, averteret, molestum silentium rupit: Estne Cleopatra re vera tam pulchra et venusta, ut fama tenet? Vox Caesaris mirum in inodum vibrabat, ac si suis cogitationibus pasceretur, eisque delectaretur et perfrueretur, cum diceret: Quid est pulchrum ? Odorem rosarum cogito. Si tu naribus duxeris auram halitus rosae plenam, quaerasne, an rosa, quae ibi rubescens dehiscat ac sese pandat, pulchra sit, necne? Ceterum videbis illám, si Romám venerit.