Premontrei katolikus gimnázium, Keszthely, 1925

10 benignitasque se aperiet. Mater mea generosi animi et mentis, quod tibi haud ignotum est, intima erat consiliis Caesaris, quem etiam egomet ipse semper in sinu gestabam mihiqne ad imitandum proposui. Ego confido ei, quod si non possem... Exsurrexit a genibus, vultus eius ardore animi mieabat et digitis coinpressis pugnum fecit. * In portieu, quae in aperta iucundissimum prospeetum praebebat, omnes consedentes colloquia inter se serebant. Fervidum aestuin frigidus maris afflatus temperát. Aer plenus est suavitatis odorum ex daphnone, rosariis et violariis afflatorum, qui cum lialitu liliorum in doliis fictilibus florentium miscentur. Mons Vesuvius, cuius clivi oiivetis et vitibus nobilissimis vestiti sunt, aetherio vertice superat nubes. Amoena, quantum oculis ea terminare queas, luce aestiva micant splendentque. Sol paululum a meridie iam devexus est, cum gustatio a servis affertur: lactuca, lacerti rutati cum ovis sectis, salsamenta, squillae et conchylia. Puer pro mulso vinum Lesbium convivis ministrat. Terentia nunc quoque urbanam servabat loquendi rationem. Pernoctabisne apud nos, Caesar? In villa cuncti comites collocari possunt. Benigne, respondit Caesar. Advesperascente coelo inde mihi redeundum erit. Equo an curru veheris? Rlieda utar, quam in tugurio vestro locari iussi. Terentia dein curabat, ut servus, qui rhedam acturus esset, in cella familiarica detentus affatim ederet largeque biberet. Caesar animum contumacis mulieris quocunque modo commoturus sermonem seruit de Aegypto. Flumina Nili fossilia, inquit, arenis utcunque obruta sunt, ad quae reslituenda magnae pecuniae erunt conferendae. Terentia, quam haec minimé delecfabant, longas traxit oscitationes. Mamurra statiin interfatur: Hercle, tibi ipsi, Terentia, Aegyptum proficiscendum est. Quam delicatus cultus! quae suavitas morum! quam exquisitae deliciae ! quot voluptates! quam iucunde, quam laute, quam libere ibi vivitur! Adde, quod omnia modum iustum excedunt, ut hippopotami rostris resimis, dentibus aproruin aduncis, tergoris ad scuta iinpenetrabilis. Qui cum inhient, in faucibus eorum apothecam condi et nostrum adliuc Ciceronem addi posse credas, unde luculentam orationem habeat. Ex qua descriptione Terentia magnam percepit voluptatem. Cicero autem affirmabat se multis partibus apothecam malle. Et fontes Nili, carissime, adiecit graviter Caesar, quos explorare mei maximé operis esse credo. Adverso Nilo navigavi longe ultra cataracten usque ad Pygmaeos! Duo flumina sunt, quae ex interioribus regni.. . locosus Mamurra in risus effusus Caesari sermonem incidit: Haec fűit navigatio illa memorabilis, in qua Philis foribus templi Osiridis reclusis claustra arcae laxavimus, dum sacerdotes feles sacras cibabant. Et pol ne nunc quidem suspicentur, quanti ea ipsa pastio sibi constiterit. Brutus ut molestiam, qua praesentes ex Mamurrae narratione affecti essent, mitigaret, loquentem interpellavit: Africa est infinitas locorum nondum patefactorum. Nihil est sublimius immensitate mundi, nihil sanctius fontibus abditis fiuminum, qui similes sunt origini vitae nostrae. Caesar magnó cum fragore contudit testam squillae. Vellem haberem diligentem sollertemque geographum, alterum Eratosthenem, virum geometriae haud imperitum, darem ei comitatum decem milium hominum,

Next

/
Thumbnails
Contents