Kalocsai főegyházmegyei rendeletek 1867-1879

— 84 — indicari possit, — quod si fleri vellet : talia iu publicum producenda forent, quae saepe silentio premere pastoralis prudentia presuleaque dilectio suadent. Y. Officiosa in sphaera a piis Fratribus quaestio mota est, an snfficere possit Sacerdotibus, si annue semel, bis vei ter confiteantur ? Respondet Archi-Episcopus : sibi id nunquam suffecturum esse, praefidenterque de gratia divina et spirituali suo statü sentiret, si id sufficere crederet. Loquitur de se; sed et generalia di­cere potest. Suadetur frequens confessio sacramentalis omnibus Christi fidelibus, Sacerdotibus autem ob eandem imo potiorem vocationis rationem quam maximé. De luto nati et in luteo corpore habitan­tes sancti esse jubemur et perfecti, ad normám divinae sanctitatis et perfectionis emundati. „Haec est voluntas Dei," ait Apostolus, „sanctificatio vestra, ut sciat unus quisque vestrum, vas suum possidere in sanctificatione et honore; non in passione desiderii, sicut et gentes, quae igno­rant Deum." (I. Thess. 4, 3.) Quod jussi sunt facere omnes et singuli Christi fideles : ignorare et negligere non debent Christi Sacerdotes. Nulla periculosior ignorantia, quam ignorare vocationem; nulla gravior culpa, quam negligere propriam sanctificationem! Remedium unum omnium divinitus institutum est, quo se emundare a sordibus, lavare a maculis omnibus , quamdiu vivant, Sacerdotes Dei aeque ac ipsi fideles obligantur, monente catechismo Conc.Trid. „Nulla res fidelibus adeo curae esse debet, quam ut frequenti peccatorum confessione animam studeant expiare; etenim, quum aliquis mortifero sce­lere urgetur nihil ei magis salutare esse potest ob multa, quae impendent, vitae pericula, quam statim peccata sua confiteri; nam ut sibi quisque diuturnum vitae spatium polliceri queat, turpe profecto est, quum in eluendis corporis aut vestium sordibus tam diligentes simus, non eadem saltem diligentia curare, ne animae splendor turpissimis peccati maculis obsolescat." (Par. II. C. 5. Quaest. 53.) Quis porro nesciat, quantam vitae puritatem, conscientiae innocentiam sacrum a nobis postulet ministerium, quo digne fungi nos oportet, ne polluatur nomen Dei, ne vituperetur ministerium nostrum, ne contaminetur sacrilegii criminibus cor nostrum ? At vero nunquam Sacer­dotes Dei custodiendae buic mentis integritati pares erunt, tantis humanae infirmitatis illecebris obnoxii, tot saeculi periculis circumventi, nisi frequentioris s. Confessionis praesidio muniti fuerint. Est huic Sacramento poenitentiae divinitus proprium, ut mortuos suscitet, vivos servet, et frequen­tius accedentes sobrios et vigiles in accepta justitia crescere et perseverare faciat. Qui illud decii­nat, aut raro frequentat, carebit auxiliis et emolumentis, sine quibus labitur teste experientia hu­mana inconstantia. Abyssus abyssum invocat et lapsus unus novis aliis viam parat : et cum sacer­dos in profundum venerit, nescit, quid mali fecerit. Peccator obliviosus non horret sacrilegia, mor­tem non timet, negat medelam suis lethiferis vulneribus. „Quod enim ignorat, medicina non curat" ait s. Hieronymus. Qnamobrem monet Catechismus Conc. Trid. loc. cit. quaest. 45. „Yerum si quid salutis nostrae ratio postulat: consideremus profecto, quoties vei mortis periculum imminet, vei aliquam rem tractare

Next

/
Thumbnails
Contents