Kalocsai főegyházmegyei rendeletek 1867-1879

— 85 — aggredimur, cujus tractatio homirii peccatis containinato non conveniat, veluti quum Sacramenta, administramus aut percipimus : toties confessio praetermittenda non est. Atque idem omnino ser­vare oportet quum veremur ne nos alicujus culpae, quam admiserimus, oblivio capiat. Neque enim peccata confiteri possumus, quae non meminimus, neque peccatorum veniain a Domino impetramus, nisi ea poenitentiae sacramentum per confessionem deleat." Non solum nullum permittitur habere fructuin salutis ex altaris sacrificio et Eucharistiae sacra­mento Sacerdos iu statu peccati exsisteus, sed etiam inde percipit amplius judicium, unde debuerat haurire medicamentum; uti ait s. Augustinus : „Ipsa nobis medicamenta convertuntur in vulnera, et inde habemus judicium, unde poteramus habere remedium. Buccella dominica venenum fűit Judae, quam cum accepit in eum inimicus intravit, non quia maluin erat quod accepit, sed quia bonum malus male accepit. Yidete ergo Fratres, panem coelestem spiritualiter mauducate, inno­cpntiain adaltareapportateantequam adaltare accedatis." Tract. in Joann. — Sacrificium altaris non expiatsacerdotisdelictum; id enim sperari non potest, quod credere nonlicet: credimus autem juxta Ec­clesiae dogma, sacrificium missae propitiatorium esse per modum suífragii, non ex opere operato: quia gratiam solummodo et poenitentiae donum impetrat fidelibus praesentibus et absentibus, ut a peccatis li­berari possint. Quare sacerdotes sibi conscii alicujus peccati mortalis, ab altari arcéntur: „Utnullussibi conscius peccati mortalis, quantumvis sibi contritus videatur, absque praemissa sacramentali con­fessione ad sacram Eucharistiam accedere debeat. Quod a Christianis omnibus etiam ab iis sacer­dotibus, quibus ex officio incubuerit celebrare, haec sancta Synodus perpetuo servandum esse de­-crevit, modo non desit illis copia Confessoris ; quod si necessitate urgente sacerdos absque prae­via confessione celebraverit, quam primum coníiteatur." Sess. 13. de Euch. Cap. 7. VI. Quaesitum fűit, an tiltani habere possiinus conscientiam horas canonicas tunc solum persolventes, dum oeconomicis vei aliis laboribus non impedimur. Omnium minimé. Ministri enim Dei sumus sacro ordine initiati non solum ad ministerii la­borem sed etiam ad munus suífragii, quod ferre tenemur universae ecclesiae. „Presbyterorum offi­cium in orando Deum prototius ecclesiae et populi Christiani prosperitate situm est;" ait Synodus Coloniensis; imo pro totius mundi salute eos apud Deum intercessores esse oportet, dicente S. Chry­sostomo: „Pro universo terrarum orbe legátus intercedit apud Deum Sacerdos." (Tr. de Sacerd.c. 6.) Cum itaque hac expressa conditione in ordinibus majoribus constituamur, ut horarum ca­nonicarum pensum Deo quotidie religiose persolvamus : turpe foret, susceptö divini muneris cha­rismate — initianti nos Deo dorsum convertere non faciem. Si quis ante susceptum ordinem contrariam suam sincere aperuisset mentem: hóc salutis discrimine haud laboraret, quia ad altare haud admissus sacri ministerii honore caruisset; quum Ecclesia Christi neminem, nisi lege stúdiósé recitandi breviarii, sacramentö Ordinis inter suos mini­stros constituat.

Next

/
Thumbnails
Contents