Kalocsai főegyházmegyei rendeletek 1867-1879
- 66 — Ecclesiae et scholae finibus promovendis destinatus indebite titulo hoc gravari non potest , et in quantum ad onera aliorum pendere valentium ferenda vocari intenderetur, tantos defensores habere debebit, quanti subversantiuin adjunctorum ipsi patrocinantium notitiam habent. Ad principia haecce applicanda duplex modus sponte se obtulit. Yel scilicet nova, adcurataque proventuum parochiarum archi-dioecesanarum conscriptio, suetá ratione cum concursu utriusque jurisdictionis facienda , quam tamen ob magnas difflcultates cum ea conjunctas et naturam negotii ordinandi morae impatientem Clerus congregatus declinandum censuit. Yel vero aestimatio proventuum parochialium per viros notitiam istorum certam, accuratamque habentes, graves, discretos et conscientiosos instituenda, ac per alios similes revidenda. Hic modus praeplacuit, resultatumque praebuit , quod certam , firmám et securam rei ordinandae basim efficere valuit. Quare Archi-Episcopus huncce deligens, virorum probatissimorum operatum, a Consistorio Metropolitauo probatum, cynosurae instar acceptavit, haberique disposuit. Effectus notus est luci publicae datus et in vitám deductus. Operatum, de quo sermo est, provisioque illi superstructa stare normaeque instar servire debent, ni omnia subverti et incerta fieri velint. Si adsunt in singularibus parochiis contra talem melioratae capellanorum sortis rationem exceptiones et difflcultates, aliter solvi non possunt, quam una praedesignatarum viarum. Dumque contra resultatum secundae viae excipitur et medela urgetur, nil aliud superest, quam ut in singularibus exceptionis casibus ad primam viam regrediamur et indebite se gravari querulantium parochiarum proventus modö supra indicatö neoconscribi faciamus. Quod ubi praestitum fuerit, de fontibus tribuendi novi subsidii cogitandum erit. Hos neque in tributo sive in cunctos , sive in melius dotatos aut opimis beneficiis provisos Archi-dioecesis parochos ejectando , ceu quod comrnunismum rebus cunctorum praejudiciosum redoleret, invenire valuit congregatis etiam assentientibus Archi-Episcopus. Quare pro sua dilecto Clero succurrendi promptitudine peculium illud subsidiarium neostabilitum ad ampliora in dictis casibus et post observatam novae conscriptionis viam danda subsidia aptius reddere volens, ultra illatos anno hoc eidem normales 20,000 flnos, alios 10,000 flnos vice hac invehendos e proventibus suis eá lege promisit , ut aes hocce capitalisandum in annuis suis censibus dicto scopo applicetur. Haec responsi instar ad quaesita et postulata; directioni item illis, qui gravati medelam quaerunt, inserviant. XX. Indulgeri petitur, ut Capellani ubi contra servitia a paroclio dari solita (qualia sunt: purgatio cubilis, Yestium, candelatio, calefactio, lotio) juste conqueruntur, nec medelam a paroclio obtinent, hoc titulo congruam compensationem praetendere possint. Desiderium hocce privatae prorsus conventionis inter Parochutn et Capellanum pro ratione localium adjunctorum ineundae materiam constituit; quare Orninariatus in re hac, usqueduin singulares casus pro medela ad eum perlati fuerint, nil praescribere vult, id solum postulat, ut capella-