Kalocsai főegyházmegyei rendeletek 1867-1879

— 67 — ni praetrr victum et habitationem etiam debitum servitium a parocho sive in natura, sive in con­grua compensatione obtineant. Inter fratres charitate erga se mutuo latos nullae in re difficultates enascentur, nefors natae facile solventur. XXL Desideratur ut Cateclietaruin salarium melioretur. Catechetas dotare communitatum est. Fundus dioecesanus, caeteroquin multiplicibus aliis titulis sat superque gravatus hunc in finem in regula nihil conferre potest. Concernentium igitur DD. Parochorum et Catechetaruin, qui localium adjunctorum optime gnari sunt, obligatio est, reui hanc apud Communitatum primores omni meliore modo sollicitare. Ubi Ordinariatus hoc in negotio expositis rationum preces succolantium momentis exoratus fuerit, quod suarum partium est, facé­ré nunquam negliget. XXII. Tres Districtus optant, ut subsidium ad tegendas Sacerdotum pen­siones per Clerum dioecesanum solyendum secundum clavim rectificatam defigatur. Objectum hocce jam anno elapso consultationis matéria fuerat. Rationes, quae prohibent, ne mutatio quaepiam hac in re introducatur , protocolli anni praeteriti puncto XLYIII. sat super­que expositae sunt. Ibi igitur dictis porro quoque inhaerendo ab ulteriori materiae hujus discus­sione eo inagis supersedetur, quod tunc simul utique modus etiam indicatus fuerit, quő observatő votis talibus singuli districtus occurrere possunt. XXIII. Districtus aliqui indulgeri petunt, ut quaedam majoris momenti studia in Theologia lingua yernacula tradantur, et in vicém linguarum graecae et liebraicae in Arclii-Dioecesi vigentes linguae, Catechetica item uberius doceantur. Quaspiam disciplinas theologicas adminus primo anno ob minorem linguae latinae peritiam lingua hungarica proponere pluribus exoptabile videtur. Ast cum huic defectui aliter etiam mederi possimus, Superioresque ac Professores Seminarii in id praecipuam curam convertant : ratio haec non censetur sufficiens, ut a linguae latinae usu, per decursum tot saeculorum in scholis theologi­cis patriae nostrae bono cum successu vigente recedatur; tanto autem minus, quod arduum sit defi­nire, quaenam disciplinae prae aliis linguá hungaricá tractandae forent, verendumque iure sit parte ex una, ne mutatio haec inperitiani linguae latinae in Ecclesia catholica summe necessariae magis adhuc promoveat, parte ex alia vero, ne stabilitó linguae hungaricae in Seminario Dioeceseos huius polyglottae usu aliorum idiomatum fautoribus querulandi, ordinationem talem impetendi et simile quid pro sua lingua postulandi ansa praebeatur. Insuper experientia docet, quod, etiamsi Clerici C) *

Next

/
Thumbnails
Contents