Kalocsai főegyházmegyei rendeletek 1867-1879

— 65 — Omuino tenentur; cuncti enim Sacerdotes, sive parochi, sive cooperatores , ceu verbi Dei praecones, ideo imprimis in vineam Domini mittuntur, ut aeternam fidelium salutem operantes tum adultos divini Evangeiii pabulo nutriant, tum rudibus et parvulis fidei rudimenta debite exponant. Obligatio haec omnibus in cura animarum constitutis Sacerdotibus jani vi officii emolumentorumque ab illo habitorura incumbit , cui ouines ad amussim responsuros esse , tanto libeutius speratur* quanto magis cuique notum est, catechisationem parvulorum in scholis nostro cumprimis tempore rem pláne maximi momenti esse. XIX. Plures Districtus paternam Suae Excellentiae Arcliiepiscopalis intuitu meliorandae capellanorum sortis dispositionem maxima gratitudine reco­lunt, quaedam tameii hac in re orant: a) ut parochi tenuius dotati a sol­venda summa, quam lioc titulo pendere obligabantur, releventur, defectus autem sic enati aliunde tegantur; b) ut tabellare operatum hoc in negotio concinnatum revideatur; c) ut contributio ad auctam Oapellaniarum do­tein e parte parochorum requisita non unice a propriis capellanornm ta­liuni, sed ab omnibus archidioecesanis parochis sine discrimine pro ratione proventuum solvatur. (1) Volunt autem sortem capellanorum ita meliorari nonnulli, ut quivis capellanus sine discrimine 150 fl. salarium habeat a parocho suo, 50 ílnos autem e fundo subsidiario obtineat; e) ut pro dotatione capellanorum fundus subsidiarius erigatur, ad quem tum auxiliaris cassa Archi-Episcopo Haynald-iana , tum singuli parochi qui­busdam inisere dotatis, iis item qui 3 vei 4 cooperatores liabent, exceptis symbolam pro ratione proventuum conferant; ex hoc vero fundo singulus Capellanus 100 flnorum subsidium percipiat. Negotium hocce in autumnalibus anui 1871-i Conferentiis cum Olero Archi-Dioecesano habitis ex asse tractatum, longá consultatione in plenam lucem collocatum et auditis majoribus congregatoruin votis , stabilitisque certis principiis ab Archi-Episcopo decisum et ordinatum fűit. Principia haec fuerunt sequentia : capellanis egentioribus subsidiuin omnino dandum est; et quidem ita, ut annuus cujuslibet cooperatoris proventus praeter omnimodam provisionem in aere parato adminus 300 flnos v. a. efficiat. Ubi talis proventus adest, subsidio opus non erit; ubi non adest, ad vires summae illius complebitur. Ad praestandum subsidium vi naturae rei, officii sacri et beneficii adnexi e localibus parochiae, in qua cooperator agit, fontibus, respective e proventibus parochialibus, ubi et in quantum hi sufficiunt, — et solum ubi et in quantum non sufficerent, aliunde praestabitur. Ad hunc finem inserviet peculiuin subsidiarium ab Archi-Episcopo crean­dum , quod anno 1872 reapse deputatis ad illud e proventibus archi-episcopalis dominii annuis 20,000 finis v. a. stabiJi ratione fundatum est. — Fundus tamen hic ceu aliis quoque gravissimis 9

Next

/
Thumbnails
Contents