Kalocsai főegyházmegyei rendeletek 1867-1879
— 64 — Lex patria, quoad regulationes Coinmunitatum lata a tributo Communali solvendo locorum Curatos et Docentes diserte eximit. Si ergo dictum tributum in obversum legis posthac quoque a Parochis et Docentibus exigeretur, Curatorum erit congruam medelam apud contributionale officium quaerere, optato autem effectu nefors non secuto rem cum adaequata adjunctorum expositione ad Ordinariatus notitiam perferre. Quodsi vero dictum tributum nonnisi pro anno 1872-0 exigatur; difficulter negari poterit, quum in praeliminarem calculum proventuum et expensarum communalium pro anno 1872-0 adhuc ante regulationem Communitatum, lege dicta ordinatum, assumpta fuerit, nec inde nunc jam facile expungi possit; evigilent DD. Curiones, ne simile quid pro anno etiam 1873 fiat. XYI. Districtus unus orat, ut fundatio Mdasdyana, in quantum de juvandis paroeliis danino affectis sonat, juxta fundatoris mentem administretur. Fundatio Nádasdyana hucusque etiam menti fundatoris conformiter administrata et ex ea . ante omnia alia graviter damnificatis Curionibus, si tales aderant, subsidium tributum fűit, uti id annuae Rationes de illa praestitae testautur. Proximis ab hinc annis Joannes Griczmaun Novoszelloensis, Joannes Maison Bajsensis et Elias Sándor Yajszkensis parochi ejusmodi subsidii participes redditi fuere. Novissime autem tota Parochorum obtingentia tribus eluvione gravius damnificatis parochis, quippe Michaeli Varga Moholyensi, Michaeli Bogár Tisza-Földváriensi et Einerico Sörös Duna-Patajensi Administratori addicta fűit. — Annis, quo tales non adfuerunt, aut se non insinuarunt, illud in praemium meliorum elaboratorum conversum fuerat. — In dijudicanda recurrentium egestate uti sólet Ordinariarus informationibus per concernentes Districtus aut Vice-ArchiDiaconos sive sua sponte, sive, ubi opus est, erga provocationem suam praestitis. XVII. Enunciari petitur , quod Capellani diebus festis sub Sacro Cantato et in publicis processionibus assistere obligentur, quin propterea distinctam quampiam mercedem a parocho praetendere possint. Cultus divinus parochialis in Ecclesiis, ubi adminus duo adsunt Capellani , majoribus per annnum diebus festis et dum publicae instituuntur processiones , tum ad augendam solemnitatem, tum ad spirituálém fidelium aedificationem assistentibus ex officio Capellanis peragi sólet. Pia haec consuetudo in Archi-Dioecesi semper viguit, nec ulli Capellanorum unquam incidit pro talibus assistentiis specialem quampiam mercedem a parocho exigere. Obligatio eorum porro quoque manebit , sub sacro parochiali et publicis processionibus , quoties cultus divini ordo per parochum manutenendus id deposcit, gratis assistendi. XVIII. Quaeritur, an Capellani sensu determinati Conferentiarum anni 1849 in scholis elementaribus catecMsare absque speciali honorario teneantur.