Kalocsai főegyházmegyei rendeletek 1867-1879

é — 63 — „hoc Locumtenentiale Regiurn Hungaricum. Dátum ex Consilio Regio Locumtenentiali Hungarico r „Budae die vigesimaquarta Januarii, Anno Millesimo, Octingentesimo Nono celebrato. — Josephus „Comes Brunsvik m. p. Franciscus Darvas m. p. Franciscus Boros m. p. „Coloczae, die 19-a Április 1865. Nil mirum igitur, quod altissimos hos Ordines noscens Patronatus cumprimis Cameralis, eosdem effectui dari urgeat remque seriő agat. — Neque metus est, ut posthuma Curati substantia iali agendi ratione absque defensore maneat, ipsam namque aut executor testamenti, aut pro re nata exmissus dioecesanus pro merito defendet. Nec quidquam obstat, quomiuus cum aditu beneficii Curatus cum Yice-Arcbi-Diacoűo di­strictuali de statu aedium parochialium inventarium conficiant; imo id semper omnino faciendum est; cautum attamen esto, id absque interventu personae Magistratualis suscipere, ne secus plenö suö valore destituatur; nec porro obstat, imo in meinoratis dioecesanis ordinibus commendatur quoque, „ut parochi substantias suas ad casum mutationis aut mortis a formandis contra illas „praetensionibus praemunituri, sumtus in aedificia impensos unacum erogationum documentis sol­„licite custodiant, ed suapte intellectö, ut necessarias ejusmodi reparationes non juxta sumtuum „projecta aliunde subministrata et persaepe haud parum exaggerata, sed ea, qua licet, parsimoniá „fieri procurent." Non sufficit, ut beneflciati ad conservationem aedificiorum ea duntaxat, quae censualistae praestare obligantur, impleant, ceteris a se ainolitis; nam tenore eorumdem Ordinum dioecesano­ruin (puncto 3) altissimarumque, quae eatenus emanarunt resolutionum, „in oeconomicis parochia­„rum aedificiis, puta, horreis, granariis, foeni depositoriis, stabulis, curruum reclinatoriis, haris, „altilium reclusoriis, cincturis, omnes prorsus, majores et minores reparationes, coucernens Cura­tus in concursu íidelium praestare tenetur." Quum igitur Ordines illi dioecesani fundamento altissimarum hoc in merito resolutionum concinnati editique, adaequatam circa quasvis hoc in genere quaestiones suppeditent inviationem •: eosdem utpote directivam agendorum normám, in quibusvis casibus posthac consulere et implere oportet: quorum diserto sensu Curatis id quoque impensius commendatur, ut graviores ac praecipue externas residentiae parochialis renovationes Patrono tempestive oinninó, néque autem seu ingruente jam, seu ipso hyberno tempore, insinuent, — quemadmodum id perperam sane in una in parochiis districtus Hajósensis factum est, ubi nova ex integro tecti domus parochialis con­structio die 17-a Novembris inter diruptas pluvias nivesque petita fuerat. Restaurationis denique laboribus sedulo intendere non solum ofíiciales dominales sed ipsi etiam Curati tum proprii emolumenti tum muneris sui ratione vocati sunt. XV. QIHLIIL evenerit ut Cominunitatum Primores paroclios et Docentes iu obyersum §-i 124. legis de regulatione Communitatum souantis ad feren­das eouimunales expensas stringerent; enunciari oratur, au et quamdiu obligetur Clerus Curatus ad dictas expensas concurrere ?

Next

/
Thumbnails
Contents