Kalocsai főegyházmegyei rendeletek 1867-1879

— 62 — „ciente careant, ex toto ad Patronum pertinente, et nullatenus ad Parochos extendi queunte) cum „concursu Parochianorum, ipsimet conservare teneantur. „b) Ad debitum effectum provisionis hujus procurandum, saepius, cum ornni autem muta­„tione , absque mora Vice-Archi-Diaconus Districtualis, cum Magistratuali persona, statum aedifi­„ciorum hujusmodi investigare, ac neglectum Parochorum, indilate per sequestrationem proven­„tuum, aut ad mortis casum e relicta substantia, Episcopus Dioecesanus supplere debeat. Bc) Cum autem pro locorum circumstantiis Parochus unus prae alio majoribus expensfe „gravetur, adeoque licet aliquis ampliores reditus habeat, ob majores tamen expensas minus in re­„staurationem aedificiorum insummere possit, jubet Altefata Sua Majestas Sacratissima, ut Dioece­„sani et Jurisdictiones publicae, praemissa mutua concertatione, relate ad illos Parochos, quibus „pro sua persona 500 flor. et ultra reroanent, in concursu etiam Patronorum opinionem depromant, „quantumnain singulis annis e suis proventibus in reparationem aedificiorum, si necessum sit, im­„pendere teneantur, denique „d) Dum Domum Parochialem per fatale incendium sine omni culpa Parochi conflagrare „contingeret, in simili casu principális obligatio Aedificium Parochiale, quasi funditus restaurandi, „Patrono incumbat, neve Parochus hoc in casu, ad dandum finem in hunc subsidium cogatur. Re­„late vero ad id, cuinam obligatio aedificia oeconomica Parocbiarum ponendi et conservandi in­^cumbat, ulteriorem altissimam Resolutionem superventuram. „Hanc benignam Resolutionem Regiam Excellentiae Vestrae pro Directione, et Observan­„tia, eo addito notam reddit Consilium hoc Locumtenentiale Regium : ut Concertationes in eo, „quantumnam Parochi melius dotati, singulis annis e proventibus suis, in reparationem Aedificio­„rum, si necessum fuerit, impendere teneantur, in Concursu utriusque Jurisdictionis Ecclesiasticae „et Politicae ita et Patronorum procurentur, et Resultatum harum Concertationum subinde per „Dioecesanos isthuc referatur, Altissimo Loco substernendum. Dátum ex Consilio Regio Locumte­„nentiali Hungarico, Budae die vigesima nona Mensis Novembris Anno Millesimo Octingentesimo „Octavo celebrato. Josephus Comes Brunsvik m. p. Franciscus Darvas m. p. Comes Einericus „Batthyány m. p." C) „1201. Suam Majestatem Sacratissimam in ordine ad quaestionem illám, cuinam obligatio „aedificia oeconomicalia Parocbiarum, quarum Parochi amplioribus reditibus e variis tenutis et im­„mobilibus Fundis obvenientibus provisi sunt, ponendi et conservandi incumbat? clementer resol­„vere dignatam esse : quod intuitu horum eadem regula observanda sit, quae relate ad alios bene­„ficiatos simili obligationi obstrictos, praescripta est, adeoque Parochi possessionati t id est ii, qui „e Fundis immobilibus beneficii sui ultra convenientem sui provisionem proventus percipiunt, etiam „aedificia oeconomcalia, si, seu per Incendium, sive per aliam Fatalitatem desolarentur, et ponere „et conservare teneantur. „Quam benignam resolutionem Regiam Praetitulatae D. Vestrae, in continuationem beni­„gnae Resolutionis Regiae ddto 29-ae Novembris 1808. Nr. 25,650. pro directione circulariter „intimatae, fine ordinandae per grémium Dioecesis hujus publicationis hisce notam reddit Consilium

Next

/
Thumbnails
Contents