Kalocsai főegyházmegyei rendeletek 1867-1879
— 50 — scholarem, quam apud ipsam Communitatem procurare, ut Docentes ad Conferentias ituri occasionem gratis obtineant. In conscriptione prolium scholae capacium invitentur Docentes, ut Directori et Sedi scholari adjutricem operám praestent. Quod autem ad repetitionalem institutionem adtinet; quum liaec ipsíi quoque lege scholar praecipiatur, Docentes ad eam impertiendam omniuo obligantur. Conentur tamen Directores congrua agere, ut Docentes, praesertim debiliori dote provisi , titulo fatigiorum circa hanc institutionem habitorum honorárium quodpiam a Communitate percipiant. (Yide etiam libellum: „Függelék a népiskolai törvényhez. A m. k. vallás- és közoktatási miniszter által az 1868-ik 38. t. cz. értelmében kiadott tanterv, a nép- és polgári iskolák, valamint a képezdék számára." pag. 49. 50. 51* et 52. ad calcem.) LY. Scholae catholicae etiam pecunia sublevari optantur. Precibus, quae fine simili in sigulis casibus exhibitae fuerunt, etiam adusque delatum fűit; nec posthac negabitur pauperibus communitatibus, si petierint, subsidium; oportet enim, ut ad tam sanctum finem cuncti : Praesul, Parocbi et populus tribuamus vere necessaria. Quia vero fontes centrales quaquaversus non sufficiunt, primum sollicite dispicere oportet, quid localibus viribus praestari possit, curandumque, ut illae reipsa impendantur. LYI. Scliolarum aconfessionalium catliolicus cliaracter revindicetur. Cuncti id vehementer optant, et quo fiat, quod in se est, praestari debere agnoscunt. Nec desunt exempla, zelo concernentium S. Curionum, largitionibus ab Archiepiscopo et e cassa Dioecesana factis scholas alias ab aversione praeservatas, alias revindicatas fuisse. Didicimus exinde, multum sane in hac re indefesso sacrorum Curionum zelo, diligentia et prudentia praestari posse, utpote qui localium adjunctorum penitiorem notitiam habentes, média ad assequendum finem tum aptissima invenire, tum iis efficacissime uti possunt. Ordinariatus, intellectö ex eorum remonstrationibus rei situ, e parte sua nil certe intentatum relinquet, quo catholicus scholarum elementarium. character servetur, aut revindicetur. LYIII. Diim res scliolaris pertractaretur, prolatnm fuit desiderium illud ut ad eam proniovendam Unió sub nomine „Katholikus népnevelési egylet" in Archi-Dioecesi coalesceret. Desiderium hocce, ceu praefixo fini valde consonum, omnium praesentium approbationem tulít. Quare regulae Unionis talis, quamprimum substratae fuerint, Clero Dioecesano fine eo communicabuntur, ut circa easdem mentem suam Ordinariatui aperiat. LYIII. Questi sunt plures districtus, ad multas scliolas catliolico-confes-