Kalocsai főegyházmegyei rendeletek 1867-1879
— 47 — XLVII. Optatur ab uno districtu, ut Capellani aequalem cum Parochis pensionem habeant. Non existit" ullus in civili et militari republica status , in quo pro diversitate officiorum praegestorum, emolumentorumque iis junctoruin diversus in pensionibus dimetiendis canon non vigeret. Quod sicut multis rationibus, retn uberius pensitanti palam futuris, innititur, ipsű, hac universalitate justis sane considerationibus nixá summopere commendatur. A principio igitur in dimensione pensionutn per nos quoque, duui eas pro emeritis Parochis e 400 finis ad 600 flnos, pro Cooperatoribus e 300 finis ad 500 flnos val austr. elevassemus, prae oculis habito recedi eo minus poterit, quo certius est, annuam pensionem pro Capellanis defixam talem esse, quae adhibitá debita parsimoniá ad vitám sustentandam sufficit, quumve in extraordinariis infirmitatum, majores curae sumtus poscentium, casibus ulterius quoque subsidium vix unquam negetur. XLVIII. Symbolas ad sublevaudos emeritos fratres per Clerum couferendas cuneti libenter solvunt, sed rectiorem earum repartitionem optaut fors fundameiito novae proventiiiim conscriptionis faciendam. Porro volunt nounulli, ut fundatio Archi-Episcopi Mdasdy pro proemiandis thematum theologicorum resolutionibus íacta ad augeudum Deficientium fundum convertatur. Quum fundationes in sensu fundatorum administrari et applicari justitiae pietatisque sensus jubeat : a Capitali fundationali Nádasdy-ano destinationi suae, quae semper adhuc saluberrima esse comperitur, subtrahendo et ad fundum Deficientiae deputando omnino abstiuendum erit. Quoad rectiorem autem repartitionem symbolarum ad succollandos emeritos fratres nostros tribuendarum, petitamque hoc scopo novam proventuum apud singulos contribuentes conscriptionem congregati agnoverunt sequentia serio refiectenda venire : l-o Conscriptio universalis aegre saltim et si adcurate fieri velit, non absque magnis sumtibus procurari posset. 2-o Ad hos faciendos sufficienter movere non potest exigua illa differentia , quae inter actuales symbolas in se non mágnás alias itern intercederet , quae cum respectu ad reales concernentium proventus eruerentur. 3-o Anni 1848-i conscriptionem certiori dimensionis basi propterea inservire non posse, quod nonnisi e 79. parochiis adsit. 4-o Si nova emetiendarum symbolarum cynosura fassionibus mediantibus obtineri iutenderetur, contra has quoque reclamationes faciendae praevidentur. 5-o. Denique interventio magistratus civilis ad procurandas authenticas conscriptiones non solum sumtuosus, sed. etiam aliis titulis praejudiciosus fieri posset. Quare consultius visum fűit, minutas illas differentias, quae inter summám fundamento conscriptionis anni 1802. solvendam, illám item, quae novae conscriptioni per universam Dioecesim faciendae conformiter solvenda veniret, intercedentes spectatö nobili fine insuperhabere. Yix enim alicui grave accidet actu emensam pendere; quod si tamen id. locum haberet, recursu eatenus factö causam cognoscere et querulanti respectu habitö ad reales