Kalocsai főegyházmegyei rendeletek 1867-1879
— 46 — linguarum, salutis fidelium singulariumque in individuis meritorum vei demeritoruin ratio aliud exigat, in futurum quoque fiet. XLIII. Tempus servitii Capellanorum abbrevietur. Desiderio huic tunc solum satisfieri poterit, si beneficiorum ecclesiastieorum numerus modő alibi indicatö multiplicatus fuerit, et, quod aeque bene notandum est, e parte singulorum nil obstiterit. XLIY. Antequam Capellanus absdisponatur, puncta delationis cum ipso eadem prorsus ratione ac querelae Capellanorum contra Parocbos cum his communicentur. Translationes Capellanorum ex una statione ad aliam generatim poenae instar habendae non sunt. Nam semper Dioeceseos adjunctis et curae animarum indigentiis id exposcentibus fiunt. Ordinariatus delationis puncta, ubi de poena infligenda, vei translatione in modum poenae facienda agitur, cum concernentibus semper communicat. Principii instar vero enunciatur : neminem Capellanorum inauditum sive punitum fuisse sive puniendum fore. Sed habent translationes saepe omni110 locum fine eripiendorum incautorum e proxima exerrandi occasione; in quali casu pertractatio officiosa, cujus acta in Archivo permanerent, Capellanis plus deesset, quam prodesset. XLV. Capellani occasione dispositionis pro duobus curribus subsidium e fundo dioecesano obtineant. Quum Parochi summe necessaria mobilia pro Capellanis communiter dare obligentur, in compluribus parochiis autem etiam necessarius fundus instructus praesto sit, si Capellanus semet ad decentem solum commoditatem restringat, et a comparandis rebus ad luxum pertinentibus abstineat, omnia illius mobilia debita cum dexteritate composita uno curru ex una statione ad aliam transportari possunt; cujus sumtus sensu protocolli Conferentiarum anno 1848. celebratarum e fundo dioecesano resolventur, quoties eatenus recursus cum expositione rationum exbibitus fuerit. Hac occasione erga specialia desideria proposita commendatur DD. Parochis, ut pro vestibus aliisque reculis Cooperatorum debite asservandis serinio sive libere stante sive murali cubile eorum provideaut. XLYI. Capellani iníirmi decenti subsidio provideri petuntur. Justum pláne est. Et ideo quemadmodum Capellani diuturniore infirmitate pressi adusque etiam pro ratione adjunctorum decenti subsidio e fundo dioecesano providebantur, idipsum posthac quoque fiet, dummodo subversantia adjuncta adaequate exponantur, et invaletudinis status e testimonio medico pateat.