Kalocsai főegyházmegyei rendeletek 1867-1879

— 45 — rentiis praesentem defigi petita; augeri disponeretur : summa huic fini impendenda annue fers 30,000 florenos aequaret. Quare nemini rem propius perpendenti ambiguum mansit, ad dotis illius augmentum primo et praecipuo loco illos vocatos esse, qui ad tegendas curae animarum in parochia expensas Curionis officio per se gesto beneficium sumtus requisitos fundens nexum tenent, quorum­ve pastoralis muneris partes explent Cooperatores in juvamen eorum deputati. In iis igitur paro­cbiis, quae tantos proventus ferunt, ut ex illis ultra honestam Parochi provisionem quidpiam adhuc supersit, supernatantem hanc redituum portionem ad explendam capellanalium proventuum mensu­ram converti oportebit. — Quia vero non desunt parocbiae, quae id saltim plene praestare non va­lent, cassa autem dioecesana ad hunc finem promiscue concurrere aegre obiigari posset, pronuin se fore declaravit Archiepiscopus e suis proventibus notabilem summám huic fini annue deputare. 6-0. Quantum vero ad ineundum scopo nominato debitum calculum attinet, curabitur, ut üde digne re­sciatur, quantum proventus cujusvis capellaniae A.-Dioecesanae annue efficiaut ? *) quő dein hujus notitiae, cognitorumque secus jam prőventuum parochialium fundamentő res in sensu praedictoruin debite ordinari possit. XL. Capellanis liberum esse vált unus districtus victum ibi conducere ubi voluerint, — a mutuo autem ipsorum et Parochorum consensu depen­dere optat altér, an illi victum aliamque provisionem in domo parocliiali vei extra illám habeant. Congregatio tota agnovit, postulato huic tanto minus satisfieri posse, quo magis certum est solutam tali facto vitae communionem multis titulis praejudicare normali, quae inter Capellanum et Parochum, qui illius ductor mentorque sit, intercedere debet, relationi, et vi cujus iisdem junctis studiis ac laboribus aeternam fidelium salutem efficaciter operari obligantur. Ubi tamen gravissimae nefors subversarentur rationes, quae tale quid admitti suaderent 7 Ordinarii erit in singulis casibus has cognoscere et pro ratione circumstantiarum extraordinariö modO congrua disponere. Citra tamen expressum Ordinariatus consensum nulla conventio inter Pa­rochum et Cooperatorem fine indicato inita valorem ullum habere, nec exsecutioni dari potest. XLI. Stabiliores íiant Capellanorum mansiones. Siquis Capellanorum ex una statione ad aliam transfertur, id certe vei curae animarum indigentiis, vei aliis rationibus postulantibus potissimum fieri sólet. Absque sufficienti causa nemo loco movetur. Stabiles sunt beneficiati in stationibus suis, quoad Cooperatores id nec juste petere­tur, nec prudenter concederetur. XLII. Ad meliores Capellanias seniores presbyteri disponantur. Id, quantum per adjuncta licuit, ceteris paribus ornuino et hucdum factum fűit, et nisi *) Subin factum jam hoc est circularibus litteris sub 8-a Novembris Nro. 1853. editis.

Next

/
Thumbnails
Contents