Kalocsai főegyházmegyei rendeletek 1867-1879

m — 41 — lita et pro Dioecesi praescripta, a cunctis congregatis eam simul nunc examinantibus pro justa et naturae rei conformi declarata fuerit: in essentia porro quoque observanda, sequentibus tamen sta­tutis, injungitur, quod l-o ad antevertendas omnis generis collisiones et difficultates, annus divi­sionalis quoad fruges e seminatura procreatas et puncto secundo dicti statuti memoratas absque re­spectu ad tempus reipsa factae inseminationis pro frugibus autumnalibus a die 1-a Octobris, et pro vernalibus a die 1-a Mártii semper initium sumendum babeat; exiguá, quae inter talem ter­minum et reale inseminationis tempus fors intercederet, diferentiá nemini in praejudiciuin cedere valente, quum singulis sicut primi ita et ultimi anni in beneficio per eum exacti et a dictis ter­minis et usque ad dictos terminos calculati fructus juxta hunc canonem percipiens, fruitionis rnen­suram tempori in beneficio transacto adcurate correspondentem habeat. — 2-o Quod semen semi­nanti, ubi annö calamitoső nil procreatum est , restitui a successore non debeat; ubi minor fűit procreatio quam seminatura vei eam aequavit , tota procreatio in grano seminanti obtingat; ubi vero superat procreati grani mensura illám grani seminati, hocce posterius seminans tollat, residuum autem divisioni subjaceat. *l< (j^ XXXIII. Pro sacrorum intentionibus et extraetibus matricarum ubique aequalis taxa desumatur, et ad illám observandam etiam Religiosi obligentur, desideratum fűit. Quum vulgo notum sit in Archi-Dioecesi taxas tales hinc inde varia mensura desumi ? quumve postulatum istud certo ita intelligi nolit, ut, ubi majores taxae solito penduntur, ibi illae ad minorum alibi consuetarum mensuram redigantur, quum denique inpraesentiarum nec tentare consultum, eo minus exequi possibile foret, ut ubi minor pecuniae summa titulo taxaruin harum adusque exigi solebat, ibi illae ed majorum, quae alibi in Dioecesi vigent, amussim exigantur : id unicum rerum nostrarum et temporum vicibus congruere videtur, ut res tota usque ulteriora in statu quo permaneat. Quod tamen non obstat, quominus tum Ecclesiasticis tum Religiosis gravius commendetur, imo stricte injungatur, ut mori, qui in certo loco viget, se accommodantes, a mutatione in praeju­diciuin aliorum facienda abstineant. XXXIV. Quum non desint parochi, qui dimidiam stipendii missarum, taxae item impositionum et pluvialium partém Capellanis sacras functiones peragentibus subtrahere soleant: abusus hic tolli postulatur. Missarjim .aíipendia a fidelibus dari solita, taxae item impositionum et pluvialium semper Sacerdoti sacras functiones peragenti competunt. Quare consuetudinem hanc in Dioceesi vigentem in memóriám DD. Parochorum revocantes •volumus, ut ea adcurate observetur, ne ulterioribus querelis ansa praebeatur. 6

Next

/
Thumbnails
Contents