Kalocsai főegyházmegyei rendeletek 1867-1879

— 42 — XXXV. öravameii exponitur quoad vulgo dictum aequivalens tributum, a quo Clerum curatum liberari optant nonnulli. In lege patria, tributum hoc disponente, ad cujus titulo justitiae fultae abrogationem vane procederetur, acquiescendum est. De injusto onere tunc posset queri Clerus inferior, si penes tributi talis solutionem testandi facultate careret, quod tamen respectu ipsius locum non habét. Si vero in emetiendo hoc tributo injuste quis gravaretur, libera ipsi reclamationis via, mede­lam quaerat. XXXVI. üuoad bonificationein sublatae sedecimae magis proportionata solutio urgeatur. Negotium redemptionis sedecimarum plene absolutum et conclusum habetur; nec proin ulla spes faventioris mutationis in illud introducendae superest; gressus hoc scopo in vanum fierent. XXXVII. Novi et efficaces ordines impetrentur quoad adcuratiorem praestationem eorum, queis fideles et comuiunitates sacris Curionibus docentibusque tenentur, — quoad manualia porro curruliaque opera, quae parochiani ad aedificationem vei restaurationem aedium parocbialium vei ecclesiasticarum conferre obligantur , sed passim negligentissime praestant, — nec non quoad politicam assistentiam in occurrentibus casibus s. Curioni tribuendam. Negotia haec talia sunt, in quibus generatim nil — saltem cum successu — agi potest. Normae ordinationesque politicae et ecclesiasticae adsunt; illarum applicatio urgeatur. Quod primo in inferioribus instantiis tentari debet, si ibi eventus spem eluderet, res pro inedela ad Urdinaria­tum perferatur, unde nec inter novercantia adjuncta id, quod fieri potest, praestari negligitur. XXXVIII. Defigatur, quales functiones Capellanus peragere obligetur ? et qualem Parochus pro iis — praeter salarium — remunerationem prae­stare teneatur ? in genere relatio inter Parochum et Capellanos circum­scribatur, respective autem melius ordinetur, postulant tres districtus. Relatio inter Parochum et Capellanos in Conferentiis dioecesanis anno 1848. celebratis tam quoad spiritualia, quam etiam quoad temporalia adeo adcurate circumscripta fűit, ut ibi sta­bilitis principiis in genere porro quoque inhaerendum sit. Apparet exinde quemvis S. Curionem tum ordinarium tum subsidiarium ad quaevis pastoralia agenda obiigari, posteriorem utique sub manuductione Parochi sui, cui subordinatus est. Pastoralis zeli, fraternaeque dilectionis expertibus

Next

/
Thumbnails
Contents