Kalocsai főegyházmegyei rendeletek 1867-1879

— 40 — pecuniis cynosurae instar deservire possint, circularibus litteris publicabuntur.*) — QuA occasione­simul declaratur, integrum omuino esse, ut aes Ecclesiarum, scholarum, etc. adjunctis id commen­dautibus cassae persimoniali inferatur; quo in casu tamen curandum erit , ut conventione speciali inita solito majores census pro eo obtineantur. Cassa Colocensis pro capitalibus summis ad unum saltim annum impositis non promiscue sueta quinque sed sex pro centum solvit. XXX. Optatum fait, ut Litterae fundatiouales deinceps in duplici so­lum exemplo, uno scilicet pro Ordinariatu, alio pro parockia coníiciantur. Magnae fundatorum acquiescentiae servit, eosque et alios ad ulteriores fundationes facien­das animat, si capitale fundationale contra quaevis pericula in tuto locari , censuum debitam im­pensionem, praestandorum fundationalium persolutionem extra dubiuin poni, documentö solemni per Ordinariatum editő ipsisque consiguatö doceantur. Quod omnino pugnat pro eo , ut fundationales litterae non solum pro archivo dioecesano et parochiali, sed etiam pro ipsis fundatoribus horumque familiis exarentur. Quare statuto Ilii, quod dictas litteras in triplic i exemplo conüci et Ordinariatui exhiberi praecipit habitö , tum ad fundatorum vota , tum ad nostrum honorem et emolumentum respectu, porro quoque inhaerendum est. XXXI. Honorárium Yicearcliidiaconale augeri optat districtus unus. Re discussa mens congregatorum illa fűit, quod habentes ea, quae ad vitám curis materi­alibus vacuam ducendam sufficiunt, lubeuter et omnes praestiterimus hucdum et praestemus dein­ceps ex nobili offlciO id, quod vires admittunt , quin singulum gressum in cura rei sacrae fixum aere redimi optemus. Vice-Archi-Diaconi potissimum e meliorum beneflciorum possessoribus deli­guntur; hodieque dum numerus parochiarum post novam districtuum coordinationem et dismembra­tionem reductus, distantiae multum imminutae sunt, honorárium autem imminutum non est, faci­lius munus suum obire possunt, quam potuerint antehac; nec dubium est ipsos, qui muneris rati­one et dignitate prae fratribus excellunt, boni publici quoque causa amplius quid praestare sacri­ficiumque ferre pronos futuros esse. XXXII. Norma divisionis proyentuum parochialiám inter praecessorera et successorem congrue modificetur. Quum norma divisionis proventuum parochialium pro casibss mutationum , desiderio Cleri dioeces^ni confirmiter in Consistorio Archiepiscopali die 22-a Decembri 1846. Nro 2088. stabi­*) Conferentiis conclusis promisso huic statisfactum fűit per circulares litteras sub 9-a No­Tembris Nro. 1902. editas.

Next

/
Thumbnails
Contents