Kalocsai főegyházmegyei rendeletek 1867-1879

— 35 — parentum pientiorumque fidelium apud segniores agant, ut cuncti christianam pietatem , morum honestatem sectentur, média salutis alacriter adhibeant, cultui divino non praescriptis festis solum, sed et feriatis diebus, quibus vacaverit, largas gratias coelestes merituri intersint. Porro, quoniam neglectus cultus divini ac Sacramentorum item corruptio morum ac in­differentia erga mysteria fidei passim ac potissimum es ignorantia in rebus fldei proveniat, et quoniam contra hanc ignorantiam in rebus fidei catecheses tum scholasticae tum vero dominicales, vulgo institutiones christianae, efficacissimum non secus ac opportunissimum remedium esse digno­scantur : idcirco provocantur animarum curatores, ut ordines circa servandam scholasticam ac do­minicalem catechesim praevigentes exacte observent, iuventutem scholasticam in articulis fidei ac morum in omni classe hebdomadatim saltim bis zelose instruant, Parochi Cooperatoribus in hac re optimo exemplo praeeant, eorum zelutu ad officii catechetici partes adcurate explendas acuant, qua ratione id ab ipsis praestetur? sollicite invigilent Ordinariatumque edoceant; denique eo adlaborent, ut dominicales scholae, quibus asservandis novellares quoque leges patrocinantur, debito tempore ac modo habeantur, ad quem scopum etiam sedis scholaris cooperatio consulto expetetur. Hisce responsum est illis quoque, qui de mediis promovendae institutionis catecheticae quaesiverunt. Adsit modo e parte nostra ardens aeternarum veritatum proponendarum zelus, adsit alacri studio ac usu procurata dexteritas; certe non deerunt nec occasiones institutionis, nec alumni; conamina laeto coronabuntur successu! XY. Deliberari optabatur de eo, quinam forent efficaces rnodi tollendorum concubinatuum ? Deliberatione fotá nil aliud suaderi posse s. Curionibus patuit, quam ut adcommodate ad diversissimi generis casus, qui hoc respectu occurrere possunt, pie et solicite sectentur ea, quae Theologia Pastoralis, zelus officii et amor fidelium ipsis suggerunt. Ut autem id, quod optimi quique in votis habent, fiat, scilicet ut militiae obligatione tentis amplior detur matrimonia ineundi facultas, penes systema quoad stabilem inanum armatam nunc vigens obtineri haud valebit; caete­rum cordati Superiores militares debite per nos requisiti multis in hac linea malis mederi, alia praevenire valebuut. XVI. In foro conscientiae aequaleui rigorem applicari voluerunt nonnulli quoad illos, qui in arbitrario divortio vivunt, divina et sacramenta negli­gunt, jejunium et tempus sacratum conteninunt, inipune blaspliemant. Eesponsum : durum esse hic praeter illas, quas scientia pastoralis suppeditat, alias dare inviationes generales. In singularibus autem casibus, quid agendum sit cum poenitentibus in sede confessionali ? praeter generales illas normás prudentia cujuslibet Confessarii zelo animarum chari­tateque erga suos ducti suggeret. 5*

Next

/
Thumbnails
Contents