Kalocsai főegyházmegyei rendeletek 1867-1879

- 36 ­XVII. Bigorem antiquae Ecclesiae quoad illos restitui optantibus, qui im­poenitentes decedunt, reponitur : Salubrem rigorem quoad impoenitentes negata ipsis sepultura ecclesiastica exercendum ad­huc in Ecclesia vigere; derogatum ipsi non esse; proinde nee restitui debere. Ubi igitur applica­tionis ejus occasio adest, gravibusque rationibus suadetur, cum debitis cautionibus effectui detur. Disponit id etiam Rituálé pro Archi-Dioecesi hac praescriptum; in quo statuto exequendo utique omni cum prudentia pastorali et fraterna charitate procedet sacer Curio. XVIII. Pro tempore Confessionis paschalis et festő Patrocinii Ecclesiae cuilibet paroclio facultas a casibus reservatis absolvendi concedi petita est. Quum in singulo districtü Vice-Archi-Diaconus, in civitatibus vero Religiosorum Conven­tuum G-uardiani facultate a casibus Ordinario reservatis absolvendi polleant, poenitentes autem tempore Confessionis paschalis illos facile adire possiut: non est sufficiens ratio, cur pertita facultas pro tempore paschali cuilibet parocho concedatur; quod si fieret, salubris finis reservationis eludere­tur. Pro festő tamen Patrocinii Ecclesiae ob graves rationes cuilibet Sacerdoti pro Archi-Dioecesi approbato et jurisdictionato petita facultas hisce tribuitur; utantur illa conscientiöse ad salutem fidelium. XIX. Missae „Rorate" et nocte nativitatis Domini nostri ob commitii solitos varios abusus cessent, vult unus Districtus. Devotiones hae antiquissimá Ecclesiae consuetudine et magná populi catholici pietate sacratae cum majori aedificationis et salutis fidelium detrimento quam emolumento abrogarentur; copiosissime enim ad eas coníluere populum et in hoc tales quoque, qui in frequentatione divinorum secus segniores deprehenduntur, continua docet experientia. Petulantiae illae et scandala, quae postulato causam dedere, cessabunt, vei saltim ad minimum numerum reducentur, si ubi locum habuissent, ibi deinceps debite preemonitö et edoctó populő primores vei saltim seniores et pien­tiores fideles per Ecclesiam congrue dislocati, ad sollicite invigilandum praecavendosque excessus dispositi fuerint. Sed et si hinc inde mala talia plene tolli non possint : nec justum, nec prudens, nec consultura foret ob paucos petulantium quorumdam excessus adamatam integri populi devotio­nem turbare et abrogare. XX. Benedictio mixtorum matrimoniorum facilitetur, orat unus Districtus. Omne id, quod in negotio hoc per summám indulgentiam fieri potuit, factum esse circula­ribus sub 27. Junii 1870. Nr. 599. dimissis, sufficienter patet. Ultro procedi sane non potest.

Next

/
Thumbnails
Contents