Kalocsai főegyházmegyei rendeletek 1867-1879

— 32 — „tergestent, nechabitu breviunquam, minimé autem tempore divinorum, „vei administrandorum sacramentorum (nisi in itinere) utipossint." (Pag. 12.) Concilium provinciáié Colocense cap. Y. „De honestate Clericorum" de hoc puncto bre­•viter tantum haec habét : „Singuli ad mentem Conc. Tridentini honestumhabi­„tum clericalem ordini suo et dignitati congruentem semper deferant r „nisi causa per Episcopum pobata aliud svadeat;" citatque verba Concilii Tri­dentini : „Etsi habitus non faciat monachum, oportet tamen etc." Synodus Dioecesana Quinque-Ecclesiensis anno 1863. celebrata generatim tan­tum statuit : „ne ullus sacerdos, spretá in vestibus forrná ecclesiasticá, lai­„cisconformari delectetur; talariproinde nigri [coloris cum cingulo „congruente utatur omnis." (Pag. 76. punc. 9.) Non dissentit ab his Statutum 27. Synodi Dioec. Strigoniensis anuo 1866. celebratae;. quod in specie circa formám vestis talaris non prohibet, ut pars ejus dorsalis sit laxior; uti in reverenda hungarica dicta, quae olim in toto regno viguit, nunc autem adhuc in aliquibus dioece­sibus usu venit. „Si quorum demum" — ajunt Patres ejusdem Synodi — „adjuncta quandoque „largiorem talarem deposcerent, admittimus, ut talem (sc. Cimadam) cum coliari ad humeros „defluente, absque tamen secundariis manicis et floccis pro domestico usu deferre valeant. Dicimus „pro domestico usu, multum enim doleremus, si hac indulgentia minueretur vei pláne tolleretur „usus cinguli, qui clerum hungaricum a Sacerdotio plurium aliarum provinciarum destingvit et „modeste decorat." — Praeterea provocando ad exemplum s. Caroli Borr., qui in l-o Conc. Prov. item in 2-a synodo dioec. clericis iter facientibus habitu contractiore, ad iter accoru­modat o, sed simplici, et in quo honestas et decorum ordinis eluceat, qui­que sit ejusmodi, ex quo eos esse ecclesiastici ordinis homines, agnosci facile possit, uti indulsit; nec non Benedicti XIV., qui Inst. 71. Nr. 8. Clericis p e­regrinantibus vestitus brevioris nigri coloris et decentem honestatem praeseferentis usum admittit; — indulget eadem Synodus Strigoniensis, ut clerici navi vei curru vaporario iter agentes — nec alias — vestem quidem talarem deponere, ast simul nonnisi tales laicorum vestes assumere possint, quae longiores sint et corpus totum, adminus a genibus clausum et pectorale quoque usque ad collare per nigros nodos reclusum obtegant; ut taliter primo obtutu pateat, quod statui clericali sint adscripti. Proinde vestes illae sint profundi et non variegati coloris, commendent se singulari modestia, eisque induti etiam collare semper habeant. Hanc Synodi Strigoniensis dispositionem respective indulgentiam pro Archi-Dioecesi Colo­censi quoque vi juris mei praesulei valituram enuncians, et vestem talarem secus continuo adhiberi stricte injungens, id unum adhuc memini, quod longarum in veste illa itineraria caligarum usus, qui in Hungaria Clero semper stricte prohibitus fűit, populoque secus ac in Germania offendiculo­est, nec abhinc permissus sit. XII. Puncta infomationis de Parocliis et Capellanis aimue dari solitae revideri optantur. •

Next

/
Thumbnails
Contents