Kalocsai főegyházmegyei rendeletek 1867-1879
- 33 Sunt recens revisa. Quum autem cuncta pro talibus recognita sint, quae ad bauriendam de sacris Curionibus horumque vita et pastoratione adaequatam notitiam optime conducunt, imo necessaria sunt : eadem porro quoque cynosurae instar pro praestandis informationibus inservient. Conscientiam suam certe non gravabit is, qui subordinatos suos informare obiigatus id solum referet, quod scire potest, reapseque scit; — Ordinariatus autem discretionem illám semper observat, ut a praepositis nonnisi justa postulet, quae relata sunt, cum omni prudentia et charitate suscipiat ac judicet. XIII. Postulatum fnit, ut in vicém linguarum mortnarum clerus junior discendá oeconomia, rebusque ad moderandas scliolas populares pertinentibus occupetur. Vix est scientia, vix ars aliqua, cujus cultores fautoresque non postulassent, ut Clerus junior eam doceatur. Et re ipsa sublimi dignitati et missioni sacerdotali maximé congruum deprehenditur, ut ii, qui omnem hominum externam internamque, privatam et publicam vitám religione sacrare, ad salutis scopum disponere vocati sunt, in omni culturae genere excellant, quo sic ministerium suum cunctis cultissimis et doctissimis aeque ac simplicibus et rudibus commendent, ac apud omnes largis salutis fructibus fertile praestent. Sed hic labor, hoc opus! Anni praeparatorii ad s. ministerium vix vei maximé necessariis Theologiae disciplinis ediscendis sufficiunt, hoc praesertim tempore, ubi candidati Cleri scientiflce non debite praeparati Seminarium ingrediuntur, ub rem sacram contra innumeros inimicos defendere doceri debet futurus Sacerdos. — Quare quemadmodum utilissimae juris praesertim patrii, medicae pastoralis et forensis, linguarum Europae cultiorum, archaeologiae , architecturaeque sacrae , etc. disciplinae, quae in Seminariis proponendae a cultoribus suis passim commendantur : ita etiam oeconomia a quibusdain doceri optata ceu studium cursus theologici insuperhaberi debet. Bonum foret eam discere; sed magis necessaria tempus illud occupant, quod ipsi deputaretur. Utinam theologica in&titutio semper satis solida dari possit! — Caeterura, ut desiderio plurium e Congregatis expresso satisfiat, saltim id curabitur, ut libri oeconomiam ruralem populari modo tractantes emantur et in musaeis Theologorum praesto sint, quó rerum oeconomicaram curiosi eorum ope debitam informationem haurire possint. Quantum vero ad aliud postulatum, scilicet ad adcuratam moderandae rei scholaris cognitionem Clero juniori ingenerandam adtinet, justum sane, imo necessarium est jam in Seminario videre, ut Clerici solide informentur in iis, quae ad institutionem elementarem spectant. Quoniam ab illa dexteritate, eove zelo, quo ecclesiastici teneram prolium educationem complectuntur et procurant, harum salus, civium prosperitás, utriusque reipublicae bonum multis titulis dependet : institutioni elementari ecclesiastici praecipuam impendant curam est necesse. Nil igitur non tentandum est, ut juventus nostra ecclesiastica in peritos olim scholarum elementarium directores formetur. Hoc flne ordinatum quoque est, ut l-o Theologiae tertium et quartum in annum studiosi quavis hebdomada per duas horas in scientia paedagogiae, didacticae et methodicae 5