Kalocsai főegyházmegyei rendeletek 1867-1879
alis Colocensis — pro omnibus muneris pastoralis functionibus Deus copiosas gratias tribuat, fídelitasque in haruin precum persolutione adhibita ceteris quoque sacerdotalis vitae actionibus quamdam fidelitatem et efficaciam indát, humanis conaminibus rorem benedictionis affundente Deo. Unde sicut contra Ecclesiae spiritum et manifesta universaliaque statuta omnes totius Ecclesiae clericos obligantia, ita etiam contra nostrum proprium bonum utilitatem quoque ageretur remissiore praxi in saluberrimae hujus obligát ionis implementum introducta; in qua secus quoque dispensare, Romani Pontificis aut universalis Concilii est, Nec multum ponderant excusationes ab adversariis saeri hujus pensi adferri solitae. Si quis enim de longitudine conqueratur officii: haec certe minimé tania est, ut piis animabus vei modicam nauseam creet. Quod vero ad multitudinem negotiorum adtinet, per quam nonuulli ab hoc officio se dispensatos esse optarent : bene observavit quidam in re morali clarissimus : „Yiri cordati etiamsi plurimis negotiis occupentur, vix tamen conquerentur se„se ad dicendas horas canonicas necessario tempore destitui; contra qui hunc temporis defectum „obtendunt, plerumque per magnam diei partém vei vanis coufabulationibus indulgent, vei novel„lis levibusque scriptiunculis vacant, quibus sola fere curiositas nutritur, et phantasia iucalescit." (Stapf, Theol. Mor. Tomo. II. pag. 125.) Ceterum si vera adsit morális vei physica impossibilitas recitandi, tunc utique cessavit obligatio , cum ad impossibilia uemo obligetur. In hoc casu qualis qualis provisio nostra necessaria haud est; in aliis nil opitularetur. XI. Qiiiim eo ex incidenti, quod duo Districtus usum vestis talaris largioris, vulgo Ciniadae, Sacerdotibus dioecesanis promiscue indulgeri petant, de habitu Clericali congrua ordinanda veniant; non potest silentio premi, a fidedignis cordatisque viris ecclesiasticis relatum fuisse, frequentesque moveri querales, quod nonnulli praesertim juniores Sucerdotes spreto habitu talari secularibus vestibus indui consueverint. Quo intellecto graves, quae cunctis utique notae sunt, rationes impellunt, constantem Ecclesiae hungarae a pluribus seculis disciplinam, usum vestis talaris Clericis praescribentem, strictae observantiae commendare, hocque respectu reflectenda et obsequanda sequentibus exhibere. Episcopi synodique Hungáriáé, illud Concilii Tridentini Sess. 14. c. 6. de reform, statutum , ut „clerici vestes proprio congruentes ordini deferant juxta Epi„scopi ordinationem et mandatum" prae oculis habentes , generatim ad deportandani vestem talarem nigri coloris obligaut clericos. Sic Franciscus e Comitibus Barkóczy, et post illum Carolus Eszterházy, ambo episcopi Agrienses statuerunt, „ut ii omnes, qui in sortém Do„mini vocati sunt, decenti et pro consvetudine, ut ajunt, Apostoliéi huj us „regni honesta veste talari utantur." (Statuta DioecesisAgriensisPart.II.c.2.1723.) In instructione Y. Cleri Sabariensis, quam Joannes Szily de Felső-Szopor in primo ad Episcopatum suum recens erectum aditum anno 1777. edidit, post citata de hoc negotio verba Conc. Tridentini haec leguntur : „quapropter insistentestam ss. Canonum decretis, „quam laudabili patriae nostrae consuetudini, omnibus clericali militiae „adscriptis, praeprimis curatis dioecesis nostrae imponimus, ut vestem „talarem nigri coloris, vulgo reverendam cumcollari et cingulo constau-