Kalocsai főegyházmegyei rendeletek 1867-1879
— 30 — Lingua laborum boriim porro quoque maneat latina, quíi Ecclesiae nostrae propriá in hocce plurimorum idiomatum regno sane maximé indigemus; cujus tamen si aliquis usque adeo oblitus fuisset, ut ea scribere non sciret : ad id, quod ipsi impossibile est, utique non obligatur. Petito illi, ut operata, postquam heic lecta fuissent, scriptoribus remittantur, satisfiet; ubi dein illi, qui conscii sibi sunt, opus eximium a se elucubratum fuisse, copiain habebunt idipsum in plus minus immutata forma editoribus pagellarum periodicarum pro publicatione coinmunicandL Semper gratulantur hi, si insigniter elaborata themata theologica accipiant. In extraordinariis casibus, ubi elucubrationes tales non solum solita laude dignae forent, sed et magnuin et indubitatum scientificum valorem haberent, de vulgandis illis et Ordinariatus sollicitari posset. Sed ut omnia laude secus digna operata in peculiari fasciculo, prouti a nonnullis postulatum est, semper typis mandentur, multis titulis superfluum, aliis nec consultum foret; quod rem uberius recogitanti suapte patebit, sicut et congregati fratres bene assecuti sunt. X. Eatione recitandi Breviarii novos ordines fieri, indulgentius procedi postulatum est a Dictrictu 11110. Clerici omnes , si ordinibus majoribus initati sint , jam ex titulo suscepti Subdiaconatus stricte ad pensum canonicum in dies persolvendum obligantur. Ii vero novo titulo ad hoc adstringuntur, qui vei beneficium ecclesiasticum possident vei religionem professi sunt. Et haec quidem obligatio, veteri traditione et immemoriali consvetudine clericis imposita , scriptis etiam universalibus Ecclesiae legibus confirmata est. Sed eandem inculcant Synodi quoque in patria nostra tam antiquis quam recentioribus temporibus celebratae. Sic ex antiquioribus provocari sólet ad synodum Budensem (1279.) Strigoniensem (1460. et 1493.) et Tyrnaviensem (1560 et 1630.) Quod vero ad recentiores adtinet , Patres conc. Provinciális Strigoniensis an. 1858. habiti sic intima sua vota exprimunt : „Utinain parochi et cooperatores etiam uno ore honorificarent Dominum, si„multanee officium divinum, adminus dum opportunum est , persolverent!" (pag. 76. cap. 6. de Hierarchia.) Concilium vero provinciáié Colocense an. 1863. celebratum cap. X. in memóriám re"vocat priorum Conciliorum statuta, signanter synodi Lateranensis Y., quibus restitutio urgetur propter neglectum officium; gravibusque verbis injungit sacerdotibus persolutionem horarum canonicarum. Nec immerito, praeter strictissimam enim obligationem cunctis sacerdotibus in universa ecclesia incumbentem summopere commendat hunc precandi modum ejusdem utilitas quoque. Breviárium scilicet et Missale in tam intimo sunt nexu: ut unius frequentatio ad alterius fructuosiorem usum optime disponat. Porro praeterquam quod dislocatione anni ecclesiastici in Breviario conspicüa magDam lucem capiant mysteria in cultu divino Ecclesiae decursu anni christiani celebrata, ille etiam naturalis fructus e persolutione Breviarii redundat in sacerdotem, quod plurimas Scripturae partes, eximia Patrum Scripta penitius cognoscat , et tum ex his, tum e piis Psalmorum suspiriis , orationibusque Ecclesiae spiritus ejus ecclesiasticus insigne incrementum capiat, mens et lingua sanctas ideas et expressiones adquirant, in privata et publica fidelium institutione eximio usui futnras. Accedit, quod hujus orationis subsidiő — testibus Patribus Concilii Provinci-