Kalocsai főegyházmegyei rendeletek 1867-1879

- 29 ­ignotae esse non possunt. Negotium hoc curas Ordinariatus jam a decennio exercet, semper id op­tantis et eo adlaborantis, ut reluctantes adusque patroni jurium exercitium cum obligationum im­plemento resumant. Quod si fixis quoque apud concernentes jurisdictiones gressibus in vanum tentari agnosceret, ad promiscue complenda beneficia talibus patronatibus obnoxia procederetur, quod eousque facere prudentes considerationes prohibent. VIII. Pro beneficiis competentes a repetendo Synodali examine dispensentur. Saluberrime dispositum est a Concilii Tridentini vestigia prementibus Ecclesiae etiaui HungaricaePraesulibus, imo ab ipso etiam Apostolico Summo Patrono, ut beneficiis junctisque officiis pastoralibus potituri Sacerdotes examine probentur , quo pateat, an requisita ad debite admistran­dum summae indaginis munus scientia polleant. Non tamen ita rigorose quoad singulos adipiscendi beneficii casus statuit lex, ut circa Theologiae et Canouum Doctores ac Liceutiatos, vei non vul­garem scientiam suam theologicam quaqua ratione comprobantes exceptiones non facérét. Ad has in siugulis casibus provoceut ii, qui sub easdem cadunt. Ubi probata est scientia, ibi dispensatio­ni locus est; ubi probata non est, ibi probetur est necesse, exigente id sublimi missione SS. Cu­rionum, honore et emolumento status sacerdotalis. Quare in ultro relaxanda lege ac processum est, procedere consultum non foret; sed nec licitum, quum utique normae, hoc respectu vigentes, non pro singulis Dioecesibus variae existant, sed pro universa Ecclesia hungarica praescriptae, eaedem ubique vigeant, proin et mutatio in eis nonnisi e consensu Episcoporum totius Ecclesiae hungaricae fieri possit; quo respectu hi se invicem mutuo expresse quoque obligarunt. IX. Clero Curato insuperhabitis tliesibus tlielogicis practicos casus pro re­solutione proponi, optimas autem elucubrationes e fundatione ArcMepisco­po-Nadasdyana proemiari atque pro Clero typis vulgari voluerunt nonnulli? Quum validissima Sacerdotis, signanter vero sacri Cueionis arma, praeter gratiarum divina­rum média et vitae exemplum, solidae theologicae cognitiones, quae in praeparatoria litterarum pa­laestra haustae totius vitae decursu íirmentur amplienturque, efficiant, quum porro experientia do­ceat ita nos animatos esse, ut inter continuas pastoralis muueris occupationes et vitae quotidianae distractiones externis quoque saepe incitamentis indigeamus, ut studio theologico coutinue culto requisitarum sacrarum cognitionuin thesauros nobis paremus : superfluum pláne non est, imo valde necessariuin fore dignoscitur, ut, quod sapienter a majoribus statutum et coeptum fuerat, nos quoque stúdiósé prosequamur, id est, ut nil quoad re­solutiones thesium annue injuctarum immutetur. Sane vei lectio illa librorum theologicorum, quae annuarum sex thesium elucubrationem praecedere debet, utilissima erit, quum oblivioni data, vei minus clare menti obversantia in memóriám revocet, novas notiones addat et adcuratiorem materia­Tum praesentibus diebus singulare momentum habentium ruminationem et penetrationem promoveat.

Next

/
Thumbnails
Contents