Kalocsai főegyházmegyei rendeletek 1867-1879
nenti« Venerabilis Capituli, tum vero Cleri universi Dioecesani, quövis Sacerdote dioecesano voturn suum litteris signatis ad Praesulem dirigendis enunciaturö, audire, iisque quantum per adjuncta licuerit, satisfacere omnino velint. Dátum Budae in Conferentiis episcopalibus die 25-a Mártii 1871. asservatis. Cui promisso, salvö jure suo praesuleö, se responsurum esse enunciavit Archiepiscopus. V. Nova Districtuum quorumdam V.-A.Diaconalium divisio petitiu*. Si magnum ex nova talium districtuum coordinatione emolumentum in rem sacram, administrationemque Dioeceseos redundaturum praevideatur : negotium orani ex parte clare et plene cum specificatione desiderii et expositione rationum illud fulcientium localiumque adjunctorum Ordinariatui substernatur. Quod si magnae utilitatis főre agnitum fuerit, re parte ex omni pensitatá auditisque cunctis quorum interest, tam stúdiósé disponetur, quam prompté votis similibus ante aliquot annos prolatis nová Districtuum Yice-Archi-Diaconalium circumscriptione satisfactum fűit. VI. Optatur, ut numerus parocliiarum dismembratione majorum quarumdam multiplicetur, quo Capellani beneficia ocyus obtineant. Nil magis curas exercet regiminis archidioecesani, quam ut erigendis prineipaliter tainen scopö efficacius procurandae animarum salutis, ubi necessarium et possibile est, novis parochiis, sacrum munus pastorale quo accuratius et plenius administretur. Tres tales stationes ultimo quadriennio erectae sunt et quarta quoque jam stabilita fuisset, ni recte ille populus, in cujus salutem magnis sacrificiis abhinc oblatis intendebatur, lateres nou nimios, ad quos circa aedilitates novas obligatur, ferre inconsulto recusasset. Qui obstacula similia, omnibus sanctis coeptis se oggerentia, magnas summás ad erectionem parochiarum necessarias plurimosque scopos centralibus viribus pecuniariis promovendos novit, facile assequetur, cur in pluribus locis, ubi dismembrationem beneficiorum et novarum curatiarum erectionem salus fldelium exposceret, id fieri adusque nequiverit. Ad feliciorem rerum situm procurandum zelus Cleri Curati plurimum conferre poterit, si, ubi faventia adjuncta localia nőseit, fideles ad rem salutis suae congruis sacrificiis promovendam Ecclesiae , domus parochialis aedificationem curandam vei facilitandam, dotem parochi oíferendam, et tali pacto praeparandam novarum parochiarum erectionem, quod in se est, egerit. Bene coepta ad scopum perducere OrMnariatui certe gratissimum erit. VII. Competenti congrua pollentes Administraturae Parochis provideri orantur. Idipsum quoad unam parochiam, scilicet Kuczuraensem his recte diebus perfectum est. Rationes illae, quae a negato per quosdam patronos obligationum patronalium implemento provenientes idem facere apud plures administraturas prohibuerunt, attento rerum Dioecesis serutatori