Kalocsai főegyházmegyei rendeletek 1867-1879
% # — 27 — assentientibus, solemuiter declaravit, omnes se plene adstípulari Archiepiscopo, sacrique Concilii Vaticani decreta pie revereri, iis contentam doctrinam credere, profiteri, docturosque esse. II. Pluribus Vicearchidiaconalibus Archi-Dioecesis Districtibus id postulantibus, ut circa receus reintroductiun Placetuin Regium Congregatus in Consultatione hac Clerus sensa sua panderet: Justum, juribusque et libertati Ecclesiae instituto tali laesis consultum fore existimarunt cuncti praesentes nomine etiam absentium enunciare, in principio se accedere declarationi, protestationique Chori Episcopalis contra Placetum Regium per Celsissimuui Regni Primatem, ut vulgo notum est, altissimo loco exhibitae, item illis, quae in serie pertractationum constitutivi Catholici Congressus, hoc anno asservati, contra institutum hoc non solum libertati Ecclesiae, sed et genuinis constitutionalibus, qualia apud nos in statu civili vigere dignoscuntur, principiis adversum per Praesules, Sacerdotes et Laicos in médium prolata fuerunt. III. Desiderium illud e Districtibus propositum fnit, ut antononiia catholica ea ratione quantocyus instituatur, quam Congressus Catholicus votis majoríbus stabilivit. In considerationem sumtö eo, quod e Congressu catholico Commissio, Praesulibus, Sacerdotibus et Laicis, emolumentum Ecclesiae cordi habentibus, consistens, sub Praesidio Primatis regni operatura exmissa fuerit, haec autein statuta Congressus autonomici congrue Suae Majestati Apostolicae, Regni item Ministerio quő rata haberentur substraverit, et certe deinceps quoque, quae in bac linea praestanda erunt, stúdiósé actura sit, censuerunt congregati effectum gressuum, quos commissio illa adusque fixit et abhinc flxura est, exspectandum fore. IV. Modum audiendi vota Cleri Dioecesani quoadyiros stallis canonicalibus admoyendos notitiae dare yolensSuaExcellentiaArchiepiscopalis, sequens conferentiarum episcopalinm protocollum perlegendum curayit : Celsissimus Princeps Primas Archi-Episcopus Strigoniensis, Excellentissiini ac Reverendissimi Domini Archi-Episcopi Agriensis et Colocensis, Episcopi : Eperjesensis, Csanádensis, Transsylvaniensis, Munkácsensis, Szathmárensis, Jaurinensis, Cassoviensis, Magno-Varadinensis L. R., Quinque-Ecclesiensis, Sabariensis, Lugosensis Gr. R. et benigne nominatus Scepusiensis ad Congressuin Catholico-autonomicum Buda-Pestini praesentes et die 25-a Mártii 1871. in privatis Conferentiis simul congregati, auditis Repraesentantium Cleri hungarici ad dictum Congressum deputatorum votis> gravissimis e rationibus in Domino decreverunt, quod, ubi deinceps canouicalia beneficia vacaveriut complendaque fuerint, quávis occasione quoad viros promovendos desideria primo quidem concer4*