Kalocsai főegyházmegyei rendeletek 1867-1879
— 26 — bos maturare eo dolentius experimur, quod illos nec provekendae salubri nationalium et publicarum in regno nostro reruin evolutioni credamus proíicuos. Motus in Ecclesia Hungarica, quos ab autonomia compellare piacúit, certam ac determinatam formám, legalemque expressionem in actis statutisque catholici, uti vocatur, Congressus nacti sunt; cujus determinata Suae Majestati Caesareae et Regio-Apostolicae debitő modö substrata sunt, quii autem ratione Ecclesiae utilia esse pergent ? eventus docebit. Intra arctiorem etiam vitae dioecesanae ambitum varia ab ultimi talis conventus tempore accidisse meminit Archiepiscopus plus minusve faventia, quae consulto praesentis nostri opinionum commercii objecta efficient. De quibus fovenda consultatio ut tuto calle iuoffensoque pede decurrat, praeter divinum, quod humili corde petitum fűit, auxilium opus esse, ut mutuá charitate, omni cum ingenuitate, et justa indulgentia erga opiniones, spiritu ecclesiastico scopique sublimis reverentia prolatas, res agantur. Fratrum esse mentem suam et desideria candide adaperire, consiliis suis Praesuli adesse, suum vero obligationi jurique praesuleo et genuinae constitutioni Ecclesiae conformiter, quod justum, sanctae Ecclesiae salutique fidelium proficuum, decori et emolumento Cleri utile fore dignoverit, in Domino decernere; atque in horum sensu consultationi in Nomine Sanctissimae et individuae Trinitatis, cum invocatione B. V. Mariae Patronae Hungáriáé et S. Protoregis Stephani Patroni Archi-Dioeceseos, initium dari declaravit. Quae die 25-a Octobris mane coepta, pomeridianis ejusdem diei horis continuata, die vero 26-a circa meridiein conclusa fűit. I. Primam consideratioiiis materiam Decreta oecumenici Yaticani Concilii, signanter vero dogmatice enimciata Komani Pontificis, dum „ex Catliedra" loquitur, infallibilitas dogmaticorumque Ejus (lecretorum irreforma bilis ex sese et 11011 ex consensu Episcopornm cbaracter effecernnt. In qua inateria illustranda Archi-Episcopus suam et reliquorum Hungáriáé Episcopornm durante Concilio, post illud item agendi rationem, dogmatica rei expositione additá, explicuit, simul vero enunciavit, decretis illis, queis universus jam Ecclesiae catholicae Episcopatus assensum suum addidit, quem proin universa docens Ecclesia profitetur et ad credendum proponit, reluctari absque discrimine fidei ac salutis integrum haud esse; quemvis catholicum divino magisterio in Ecclesia stabilito quoad res fidei et morum subjectum eadem internö fidei obsequiö amplecti debere, quaecunque demum personalis ejusdem scientificaque circa eorum materiam convictio fuerit. Quare Archi-Episcopus ipse quoque suam dictis decretis adhaesionem Sanctae Sedi romanae declaravit, doctriuam iisdem expressam docet ac docebit, doceri per cunctos vult et procurabit; una tamen enuncians solemnem eorum cuivis notorum publicationem necessaviam haud esse. Heis ita prolatis Ulustrissimus et Rssmus Dominus Joannes Nehiba, Episcopus Tinninieusis, Praepositus Major, Archiepiscopique in Spiritualibus Yicarius et Causarum Auditor Generális noiuine praesentis et per praesentein repraesentati universi Archi-Dioecesani Cleri, cunctis congregatis ultro