Kalocsai főegyházmegyei rendeletek 1867-1879

— 25 — Si secus possibile fuerit, negligendas, ni pertractationibus Concilii Vaticani in seram usque aestatem protractis aliisque gravibus circumstantiis a voto hoc suo explendo prohibitus fuisset. Hoc tamen anno copia Clerum dioecesanum circa se congregatum cernondi eo minus pri­vari se voluisse, quod a tempore similis conventus, hybernis scilicet anni 1869. diebus, non pauca evenerint, quae vitám Ecclesiae universalis, particularisque hungaricae propius aut remotius tan­gentia considerationem seriam merentur, hinc inde justam quoque provisionein provocant. Inter haec, ut multa alia silentio premantnr, peculiariter memorari volunt: Primo quidem atrox illud bellum, quo nobilis quaedam natio catholica per régimén pro­testantismo favens misere concussa et humiliata est, proportio virium inter civilia Europae regi­mina catholicismo, illa item protestantismo faventia non parum mutata existit; quae res etsi Ec­clesiam patriamque nostram proxime haud tangat, quia tamen dum patitur unum membrum com­patiuntur omnia membra, certo citius ocyus sua in catholicam Hungáriáé quoque rem consectaria exserere perget. Sed quia haec remotiora fors adhuc sunt, sufflcit autem diei malitia sua, ideo ne­gotium hoc memorasse sufflciat, attentio autem ad alia, quibus proximius urgemur, dirigatur est necesse. — Talis est rapina illa, quam subalpinum Italiae gubernium diu praeparatam jam ante de­cennium et quod excedit executioni dare coepit, Septembris autem anni praeterlapsi diebus con­summavit, dum occupatis violenta manu residuis adhuc status Pontiflcii provinciis ipsam Urbem aeternam, visibilis Capitis Ecclesiae sedem, suae potestati subjecit; quod evenisse (ultro profatus est Archi-Episcopus) certe una mecum, laesi juris etjustitiae remin supremis monarchiae Austriaco­hungaricae Comitiis, vulgo Delegatione, vindicare adniso, ingemiscentes audieritis, eo quidem magis, quod direpto Patrimonio Petri, Sedeque Pontificia facto in potestatem alius civilis regiminis reda­cta, Christi Yicarius notabili libertatis et independentiae illius parte privatus est, quá ad res uni­versalis Ecclesiae feliciter procurandas omnino indiget. Concilium oecumenicum (pergit ultro A.-Eppus) in sacris Yaticanis S. Petri aedibus 1869­o exeunte, anno item 1870. asservatum fűit; cujus decreta oppositionem intra muros Concilii legi­timam, extra illos autem ut plurimum illegitimam, praesertim a quo universus catholici orbis Epi­scopatus vix aliqua cum exceptione consensum suum iis addidit, experta sunt. Oppositio haec in nonnullis praesertim Germaniae oris uuitati Ecclesiae et saluti fidelium perniciosa fieri pergit, civilibus quibusdam Guberniis praetextum indebito modo rebus Ecclesiae se ingerendi praebuit, praebetque. Turbatae porro naturalis, quae inter civilem societatem aeterno divino decreto ordinataoi et cath. Ecclesiam positivo Dei et Salvatoris nostri facto fundatain intercedere debet, amicae rela­tionis consectaria sicut alibi passim ita in Patria quoque nostra dolentes experimur, partim in le­gislatione, doctrinae, principiis, constitutioni, commodis s. Ecclesiae nostrae haud favente, partim autem in negato rebus Ecclesiae auxilio, quod tribui non solum commoda hujus sed et recte agni­ia civilis societatis salus ac profectus deposcerent. Legum (prosequitur A.-Eppus) circa interconfessionalia, uti dici amat, et scholarum popu­Jarium negotia 1868. latarum fructus, labiis catholicis saepe insipidos, imo non raro maximé acer­4

Next

/
Thumbnails
Contents