Kalocsai főegyházmegyei rendeletek 1867-1879

- 20 ­non possimus — toleranda esse; favoribus autem parte altéra contentis insistendum et utendum esse parochis pro virili acturis, ut quivis abusus legi adversantes, quaevis peturbatio cultus divini publici mediis, quae praesto sunt, proin brachiő etiam magistratus civilis — cum provocatione, si opus fuerit, ad legis tenores —> expetitö praecaveantur vei certe reprimantur. VIII. Uberins discussö §-ö 22-ö articuli legis LIÍI. a. 1868. qui de promi­scua cujiiscunqiie religionis hominum in coemeterio sepultura sonat, ast semper adhuc facultatiye loquitur, Archi-Episcopus principiorura instar sequentia enunciavit : a) Ubi in locis mixtae religionis incolarum nova coemeteria exscinduntur, omnibus bonis, prudentibusque mediis et persuasionibus eo contendendum erit, ut pro singularum confessionum as­seclis propria assignentur coemeteria; sivejam id variis pro quavis confessione locis fiat, quod uti­que consultissimum est, sive vero separatae unius fundi partes pro singulis concedautur. Fors non semper suö carebunt eífectu argumenta, quae a periculo turbandae recte per commuaem ejusdein coemeterii usum inter diversarum confessionum asseclas pacis merito petuntur, memorando v. g. col­lisiones occasione praesertim sepulturarum per diversae confessionis asseclas unő eődemque tempo­re susceptarum, simultaneorumque liturgicorum actuum oriri queuntes. In utroque, quem considera­vimus, favente casu coemeterium catholicis concessum vei pars coemeterii communis catholicis as­signata Oruce ornabitur et benedictione suetá initiabitur; — quod in coemeterio communi recens excisso fieri utique nequit; in quo proin quivis tumulus occasione sepulturae benedictione sacran­dus erit. b) In cometeriis, quae adusque etiam communia fuerunt, quoad ea, quae hucdum quoque principiis Ecclesiae praeiudiciosa fuerant, aegre aliquid in melius mutari poterit. c) In iis vero, in quibus vei in quorum separatis partibus catholici hucdum exclusive se­pulti fuerant, omni meliorí modő, vitatis tamen omnibus, quae periculosas tricas et exacerbationes merito provocare possent, curandum erit, ut pristinus usus porro quoque servetur; quod si asse­qui non liceret: pati debemus, quod impedire non valemus. A quocunque violento actu utique ad íi­nem non conducturo, gravissimasque rei catholicae vexationes, molestias ac damna creare queunte sollicite abstinendum est. d) Quoad sepulturas Nazarenorum parochi agant juxta generales Ecclesiae leges, singula­res item circumstantias et consuetudines locales, eO consideratö, quod Nazareni catholicö ritu ba­ptisati passim nequaquam pro asseclis alius confessionis habendi, sed pro personalium suoruin actu­' um ratione ceu plus minus infideles et peccaminosi Ecclesiae catholicae filii considerandi tractandi­que veniant. IX. Tum lectas est per extensuin XXXVIII. legis articiilus de publica inseliolis popularibus institutione sonans, eujus singuli §§. uberiiis explanati fuerunt. Quod dum fieret: Archi-Episcopus habitö praesertim ad §§ 23-um et sequentes respectu %

Next

/
Thumbnails
Contents