Kalocsai főegyházmegyei rendeletek 1867-1879

— 21 — uberius adumbravit pericula illa, queis scbolaris apud nos res, imprimis autem religiosa pubis oa­tholicae educatio exponetur, si sic dictae communales idest certö charactere confessionalí de­stitutae scholae erectae et multiplicatae fuerint. Quare impense una commendavit, ut omnia agan­tur, quő sedes scholares (coetus virorum ad res scholares dirigendas electorum) principiis catholi­cis legique conformiter creentur et ordinentur. Qu;1 re id quoque assequi volumus , ut populi ca­tholici amor et studium in catholicae institutionis et catholicarum scholarum rem excitetur fovea­turque, et occasione ordinandorum per sedes scholares in singulis communitatibus scholarum succe­dat catholicum illarum characterem salvare. His conformiter — motá speciali quaestione — moni­tum fűit: sedes scholares nonnisi e catholicis coalescere posse, postulandumque esse , ut patroni quoque per non alios quam catholicos viros se in iis repraesentandos curent. X. Tűm de Sacerdotibus, qui aetate yel morl)ö confecti nec servire amplius valentes rude donandi sunt, sermo institutus, a pluribusque optatum est, ut dum sacerdos ad statum quietis dimittendus et penső victuali proyi­dendus est, semper mens districtualium sacerdotum de eo, an revera ad ultro serviendum inliabilis et pensö tali dignus sit ? praevie exquiratur. Archiepiscopus declaravit justissimum esse hoc petitum, a se jam qua Episcopo Transsylva­niensi congruam praxim fuisse observatam; sed et nuper, dum pensum victuale emerito cuidam pa­rocho dandum fuerat, opinionem districtualium sacerdotum auditara fuisse; quod et deinceps fiet. XI. Postea per articulos lecta et liinc inde dilucidata est protocolli consul­tationum ab Episcopis Hungáriáé nuper habitarum ea pars , quae ad or­dinationem eoetuum in singulis communitatibus res Ecclesiae et communi­tatis religiosae curare Yocatorum adtinet. Archiepiscopus uberius exponens magnura talis communitatum catholicarum ordinatio­riis, i. e. autonomiae sic dictae catholicae praesertim gravibus quae vivimus temporibus momentum, ejus finem et necessitatem, ast simul gravia ex ea oriri queuutia pericula : senatus ecclesiasticos in quavis cominunitate omni tamen cum prudentia — custoditöque semper geniö Ecclesiae et consti­tutionis ejus — quantocyus instituendos impense commeudavit. XII. Ad quaestionem, qua lingua rationes ecclesiasticae eum in casum exa­randae venient, si senatus ecclesiastici communales constituerentur ? Archiepiscopus respondit: hujus rei definitionem singulis senatibus liberum relinqui. XIII. Ad interrogationem, num rationes ecclesiasticae porro quoque in triplici exemplo substernendae yeniant? Archipraesul reposuit: easdein — quum amplius Gubernio civili non exhibeantur — ab­hinc in duplici solum exemplo exarandas esse.

Next

/
Thumbnails
Contents