Kalocsai főegyházmegyei rendeletek 1867-1879
niemus, quem quaerimus. Qui enim quotidie nóvum Golgotha in altaribus nostris per nos, sacriflcium crucis iterantes, pro redemptione mundi parari sibi vult, — ille inter angelicos hymnos, „Glória in excelsis" sonantes lubens continuo exquiret nóvum quoque Bethlehem in cordibus hucdum peccati squallore inquinatis, ast ibi lucrifactis, ministerio nostro paratum. Uh! ubi salvandi suut, ibi nunquam deerit Dominus, qui venit salvare quod perierat, et relictis nonagintanovem justis centesimum errantem perquirens, cum peccatoribus manducavit, conversatus est. Quaeramus Dominum in sancto cum fratribus et comministris commercio, divino eloquio tuti, non frustra nos Magistrum in discipulis suis quaesíturos. „Ubi enim duo vei tres congregati sunt in nomine meo," dicit divinus Salvator, „ibi sum in medio eorum." *) Quam certa spes inveniendi Iesum et fruendi dulcedine consortii ejus! Plures enim nos in eodem loco degentes, vei exiguis terrae spatiis ab invicem disiuncti, unum magnum ministeriuin obimus, servientes Domino, servientes plebi sanctae ejus. Eandem Christi doctrinam sonant de sacris suggestibus et in erudiendae adolescentiae scholis labia nostra; easdem Christi gratias dispensant sacratae manus nostrae; iisdem Christi passionibus solamur morbis, pauperie, malis quibusvis vexatos; eodem Christi triumpho excitamus ad quaevis justa pro coelo audenda fideles; eandem Christi glóriám quaerimus, eandem Christi vitám in corpore Ecclesiae quo perfectius exhibere simul connitimur; communis hic labor noster est, commune hoc studium nostrum. Vere igitur in Christi nomine congregati semper sumus, qui cuncti idem spirantes, idem volentes, idem operantes charitate Christi invicem jungimur. Congregatis ergo nobis in unum, certo teneamus, Christus in medio nostrum est, Christus consortium nostrum sanctificat, Christus sermones nostros animat, Christus studia mundat et roborat, communes sublevat conatus, Christus dulceui reddit convictum et sanctis, aeternisque suis salvandi generis humani finibus proficuum. Eja ergo, Fratres et Filii Dilectissimi! fruamur eo, qui se tam benignus offert in sancto et honesto, in jucundo, ast omnis humanae labis experte cum fratribus commercio; fraternus amor regnet in cordibus nostris et charismatibus suis impleat contubernia omniutn nostrum, „evangelisantium pacem, evangalisantium bon a." 2) Sed dum mutua charitate nos invicem complectimur, et qua precibus, qua aliis humanitatis et benevolentiae obsequiis sublevamus, sic vero Deum, qui charitas est, in nobis et inter nos viventem exquirimus : non negligamus eundem Dominum in illo etiam pio reverentiae et filialis dilectionis affectu exquirere, in quo, ceu Yicario suo, singulari pláne ratione Ecclesiae suae adesse, huius régimén gerere, unitatem et firmitatem servare, tueri, salutem et glóriám procurare voluit. Dira, quam patitur, persecutio, erepta eidem sacrilegis manibus temporalia finium Ecclesiae procurandorum média, quotidianaeque, quibus premitur, angustiae, singularem illám rationem indicant, qua, praeter ordinaria pietatis, lidelitatisque obsequia nunquam non exhibenda, charitatem nostram his recte temporibus erga eum testari debemus, ut temporali nostra fideliumque nostrorum ope adjutus spiritualibus Ecclesiae commodis inoffenso calle providere possit. >) Mattk. XVIII. 20. — 2) Rom. X. 15. 13