Kalocsai főegyházmegyei rendeletek 1867-1879

- 10 ­Domine! vidimus vias, quibus Te quaerere, quaesitura invenire possimus. Et hucdurn in eis incessit sacra haec sacerdotalis tribus, cui me indignum praefecisti. Incédét abhinc una mecuin eo alacriori animo, quod sciat, „nemi ni praesumendum esse," uti S. Leo Magnus dicit, „quod totum, quod quaerit, invenerit, ne desinat propinquare, qui ces­sarit accedere." J) Incédét, ut Te consequatur, Te potiatur, in Te vivát, Te fruatur, Te beetur. Quid sine Te, Deo et Domino suo, foret servus Tuus sacerdos ? quid pro sua et suorum salute sine Te, gratiarum fonté, operari posset? quid sine Te in duplici illa vita valeret, in quarum una Tuo adjutorio, in quarum altéra Tua glória carere non potest; „duas enim vitás" di­cente S. Augustino „sibi divinitus praedicatas et commendatas novit Eccle­sia, quarum una est . . . . in laboré, altéra in requie; una cum hoste pu­gnat, altéra sine hoste regnat." 2) Tu igitur, Domine! da virtutem ex alto; perfice gressus quaerentium Te, gressus nostros, in semitis Tuis, ut, quem quaerit anima nostra, Te inve­niat in tbesauris salvificae fidei, in potenti adjutorio Tuo, in infinita misericordia Tua jani hic in terris, Te olim inveniat in coelesti glória, Teque fruatur in aeternum. Amen. Dátum Coloczae, die capessitae Sedis Archi-Episcopalis, quarta Junii; anno Doinini mille­simo octingentesimo sexagesimo septimo. Ludovicus m. p. Archi-Episcopus. Nr. 89. Decisiones Ar­chi-Episcopi in Consulta­tione cum Cle­ro A.-Dioece­sano die 27-a et 28-a Jan. 1869. habita enunciatae. II. I R0T0C0LLUM CONSULTATIONIS per Excellentissimum ac Reverendissimum Dominum Ludo­vicum Haynald Archi-Episcopum Colocensem cum Repraesentantibus Cleri Sui diebus 27-a et 28-a Januarii anno 1869-0 Coloczae asservatae. PRAESENTES ERANT : Excellentissimus ac Reverendissimus Dominus Ludovicus Haynald, Archi-Episcopus. E Capitulo Metropolitano : Illmus ac Rssmus D. Joannes Nehiba consecratus Eppus Tinniniensis , Praepositus Maior et Yicarius Archiepiscopalis. — Rssmi DD. Franciscus Lichtensteiger, Archi-Diaconus Cathedralis et Canonicus a latere, — Joannes Schwerer, Archi-Diaconus Bacsiensis, — Constantinus Schuster, Archi-Diaconus Tibiscanus, Rector Seminarii, — Joannes Hopf, Magister Senior, Administrator parochiae Colocensis. E reli(£uo Clero Arclii-Dioecesano : 1. E Districtu Colocensi superiore: R. D. Carolus Kurka, Parochus Foktűensis, Nótárius Districtualis. — 2. E Districtu Colocensi medio: A. R. D. Franciscus Yondrák, Y.-A.-Diacon., Parochus Szent-Istvánensis. — R. D. Stephanus Kelemen, Nótárius, Parochus Sii­kösdensis. — R. D. Carolus Buday, Parochus Csanádensis. — 3. E Districtu Colocensi infe­riore: A. R. D. Gábriel Latinovics, Y.-A.-Diacon., Parochus Bajaensis. — A. R. D. Carolus Serm. 11. de Pass. — 3) Tract. 124. in Isai.

Next

/
Thumbnails
Contents