Kalocsai főegyházmegyei rendeletek 1867-1879

— 8 mundo mancipemur. Audiamus igitur providam S. Matris Ecclesiae vocem, qua nos non solum sta­tis temporibus ab hominum conversatione longius, pleniusque sejunctos spiritualibus refici vult exercitiis, sed et inter quotidianas vitae pastoralis curas ad sacrae solitudinis solatia et charismata iterum iterumque, etiamsi pro paucis horae momentis, confugere optat, ut e mundo secedentes eo certius inveniamus Dominum, sacroque ejus alloquio recreati, ad graves rauneris labores felicius exantlan­dos laeti revertamur. Quaeramus Dominum in fideli grege nobis credito. — Qui fit, ut miserando sane spectaculo ipsos saepe filios, quos Ecclesia genuit, aluit et fovit, in sanctam Matrem consur­gere, doctrinam ejus proscindere, salutis média spernere, ritus et ceremonias ludibrio habere, mi­nistros persequi, commoda perdere, cum inimicis communem rem facere experiamur ? Aegre nobis persuadebimus, haec passim a viris fieri, qui, solidam in doctrina religionis institutionem nacti vivam aliquando fidem habuerunt. Quantum vero responsionis onus nobis incumberet, si animae salutis cupidae et indigentes pabulo aeternarum veritatem, quod vei non vei superficialiter praebe­mus, culpa nostra frustrarentur, hacque ratione non solum suae salutis detrimentum facerent, sed et sanctae Matri suae infesti evaderent, aegre sananda vulnera ei infligentes! Quo certior autem sum, Yos haec una mecum intimé sentire, eo lubentius mihi persuadeo fore, ut solida solersque catechetica juventutis institutio in cunctis publicae privataeque instructio­nis ac educationis institutis curae Yobis sit quam maximé futura, hebdomadales, plures horas huic scopo destinatas zelus Yester debite expleat, nec ullus unquam fidelium Yestrorum suam in rebus religionis, circa fidei dogmata, ceremonias, festa Ecclesiae, S. Missae Sacrificium ignorantiam excu­satione illa jure exculpare possit : Unde nobis nota esse possent, quae nunquam didicimus, a ne­mine explicita audivimus! Quaeramus Dominum pauperem, dira vulnera et plagas passum in pauperibus, infirmis, calamitate quacunque afflictis; quaeramus eum per charitatem. — Quam pulchra, quam magnifica Dominum quaerendi, Dominum inveniendi ratio! „Deus" enim „chari­tas est, et qui in charitate manet, in Deo manet et Deus in illó." Dum igitur vice illius Domini fungimur, qui salutis doctrinam mundo annunciavit, illius item, qui Sa­crificio in cruce oblato peccati pretium solvit, fungamur vice illius quoque, qui charitate actus cla­mavit : „Venite ad me omnes, qui laboratis et onerati estis, et ego refici­am vos;" 2) ut, dum invitati in charitate nostra invenerint Dominum, mutuam nobis quoque illum Dominum in ipsis inveniendi copiam dent, qui misericordiae opera fratribus afflictis exhibita sibi exhiberi testatur, dicens : „Esurivi enim et dedistis mihi manducare, sitivi et dedistis mihi bibere, hospes eram et collegistis me, nudus et operui­stis me, infirmus et visitastis me, in carcere et venistis ad me. Amen di­co vobis, quamdiu fecistis uni ex his fratribus meis mini mis, mihi fecistis.* 3) Quaeramus Dominum in pauperibus illis quoque, qui miserorum miserrimi, quia peccatis gravati, gratiae divinae expertes sunt; quaeramus sic, ut pastorali cura et continuis laboribus nostris, doctrina, monitis, charitate renascatur Iesus in cordibus eorum. Inve­* I. Joan. IV. 16, — 2) Matt. XI. 28. — 3) Matth. XXV. 34. 99.

Next

/
Thumbnails
Contents