Az 1863-as kalocsai egyháztartományi zsinat iratai és határozatai
Index
— 282 — exactissimam Fraternitatibus vestris custodiam commendamus, praescribitur, ut certis diebus non una, sed binae atque etiam aliquando tres Missae conventuales uno die celebrentur. Itaque quum nuper a Nobis dictum fuerit, primam Missam conventualem quotidie pro benefactoribus in genere celebrandam et applicandam esse : nunc expendendum superest, an earundem ecclesiarum Capitula jurisdictioni vestrae respective subjecta adigere debeatis, ut alias quoque Missas, si plures, ut praefertur, celebrari contigerit, pro benefactoribus in genere similiter applicent. §. 21. Hujusmodi quaestio ab aliquibus ex Vobis ecclesiastico zelo flagrantibus supradictae Congregationi Ven. Fratrum Conc. Trid. Interpretum proposita est. Jamque ante illius propositionem compertum fuerat, alias ab eadem Congregatione responsum fuisse, concedendam esse exemptionem ab onere applicandi secundam ac tertiam Missam conventualem pro benefactoribus in genere, attenta canonicatuum et beneficioriun tenuitate; ex quo inferri poterat, liujusmodi applicationis clebitum manere, ubi de ecclesiis pauperibus non ageretur. §. 22. Verum quum hanc definiendae quaestionis regulám apud praedietam Congregationem non admodum veteri observantia firmatam probe noverimus, quumque hujusce dubii solutionem eadem Congregatio nuper judicio Nostro remittendám esse censuerit : Nos ita judicamus idque Vobis tenendum indicamus : laudandos nempe et confirmandos esse quotquot sponte sua secundam aut tertiam conventualem Missam pro benefactoribus in genere applicant; qui vero idem agunt ex vi consuetudinis in ipsorum ecclesia vigentis, iis imperandum, ut in ea consuetudine perseverent; ubi vero id usu receptum non invenitur, liberam omnino secundae tertiaeque Missae conventualis applicationem celebrantibus relinquendam esse, dummodo in commemoratione pro defunctis ecclesiae benefactorum in genere non obliviscantur. §. 23.Huic demum epistolae Nostrae finem imponentes Fraternitates vestras enixe hortamur, ut maximam curam et vigilantiam in id conferatis, ut in ecclesiarum vestrarum choris praeter devotam celebrationem debitamque applicationem Missae conventualis horae canonicae non praepropere, sed exacte, pausa nempe interposita, et maxima, qua decet, reverentia ac religione canantur. §. 24. Equidem scimus, in aliquibus metropolitanis et cathedrali-