Az 1863-as kalocsai egyháztartományi zsinat iratai és határozatai

Index

— 283 — bus ecclesiis inter Canonicos eam opinionem invaluisse, ut se munus suum satis implere contendant, dum choro praesentes assistunt, licet ipsi sibi silentium imperent, neque psallentibus beneficiatis aut man­sionariis in cantu se adjungant. In hujusce vero opinionis confirmatio­nem adduci ab iisdem solent inveteratae consuetudines, statuta peculiaria aut etiam praetensa ecclesiarum suarum privilegia. At quum Synodus Trid. Sess. XXIV. cap. 12. loquens de dignitatibus et Canonicis, qui choro interesse debent, unum ex eorum officiis esse dicat, in choro ad psallendum instituto hymnis et canticis Dei nomen reverenter, distincte devoteque laudare; quumque pauca omnino sint Capitula, in quibus eo modo a Canonicis in choro assistitur, ideoque receptae in universa Ecclesia disciplinae paucos illos adversari digno­scatur; quum insuper opinio illa nunquam in Congr. Concilii Trid. interpretationi proposita examinata sit, quin statim explosa fuerit et improbata, quamvis praesumptis consuetudinibus aliisque fun­damentis et rationibus innixa perhiberetur, Canonicis etiam eccle­siarum patriarchalium hujus Nostrae Urbis super hoc instantibus; quum denique idem judicium prolatum reperiatur a pluribus Con­ciliis provincialibus ab hac etiam Apostolica Sede approbatis et confirmatis : nihil jam reliquum esse videtur, quominus pauciores universorum legi se accomodent. Equidem minimé Nobis com­pertum est, quo peculiari titulo suffulti persuasum habeant unius vei alterius ecclesiae Canonici, se muneri suo satisfacere per simpli­cem in choro assistentiam absque divinae psalmodiae cantu. Verum, nisi illis praesto sit Apostolicum non praesumptum vei abrogatum sed legitimum ac vigens Privilégium sive Indultum, jure ac merito veren­dum est, ne isti, dum ita se gerunt, praebendarum ac distributionum fructus minimé suos faciant, et consequenter ne ad eorum restitutio­nem teneantur. Quapropter vestrum erit, Venerabiles Fratres, haec omnia illis aperire, ut neque Nobis neque Vobis apud divinum judi­cem fraudi sit, si in hujusmodi re, quae tanti est momenti, utpote quae ad ipsius Dei cultum proxime spectat, abusus et corruptelas, quas arguendo et increpando evellere debebamus, dissirrmlatione ac silentio Nostro fovisse et confirmasse inveniamur. Interea Fraternita­tibus vestris, quas intimo cordis affectu complectimur, Apostolicam Benedictionem amantissime impertimur. Dátum Romae apud S. Mariam Majorem die 19. Augusti 1744, Pontificatus Nostri Anno Quinto. 31*

Next

/
Thumbnails
Contents