Az 1863-as kalocsai egyháztartományi zsinat iratai és határozatai
Index
— 281 — hujusmodi consuetudinem, licet immemorabilem, quae potius abusus et corruptela dicenda est, nemini suffragari. §. 17. Alii a Missa pro benefactorihus in genere applicanda se excusatos voluissent ex eo, quod alio quopiam Missarum onere obstricti inveniantur vei ratione proprii canonicatus aut alterius beneficii ecclesiastici, quod insimul cum canonicali praebenda obtinent, vei quia praeter munus Canonici seu Beneficiati aut Mansionarii in ecclesia cathedrali seu collegiata, quum etiam in eadem vei in alia ecclesia parochialem curam exerceant, dum Missam conventualem canunt diebus festis de praecepto, debent pro populo sibi commisso eam applicare , ac proinde nequeunt eamdem pro ecclesiae benefactorihus specialiter offerre. Sed his quoque obviam itum est, jubendo singulis praedictis, ut Missam conventualem, quam canunt, pro ecclesiae benefactorihus in genere applicent, pro aliis vero, pro quibus ipsi peculiariter Missam applicare tenentur, alterum substituant, qui ipsorum loco Missam hujusmodi celebret applicetque. §. 18. Aliorum pariter exceptio fűit, quod Missa conventualis non semper a Canonicis aut Dignitatibus celebretur, sed aliquando etiam a Beneficiatis aut Mansionariis, quos minus aequum videtur pro Missae celebratione omni eleemosyna carere, quae unde desumi valeat ignoratur. Cui tamen rei pariter consultum est demandando, ut ea desumatur ex massa distributionum. §. 19. Alii denique obtenderunt exiguitatem hujusmodi distributionum, quae ob detractam eleemosynam quotidianam pro Missa conventuali ad nihilum fere redactae vix foret ut ab aliquo curarentur, cum magnó detrimento servitii ecclesiae praestandi. Tridentina quidem Synodus Sess. XXIV. cap. 15. opportunas rationes ostendit, quibus canonicalium praebendarum inopiae valeat provideri. Si vero designatam a Concilio viam, ut fere evenire sólet, nequaquam iniri posse contingat, reliquum erit ad Congr. Conc. recursum habere; cujus erit, perspecto ex vestris relationibus rerum statu, auctoritate Apostolica a Praedecessoribus Nostris eidem impertita et a Nobis etiam praesentium tenore confirmata, quotidianam applicationem Missae conventualis pro benefactorihus in genere, ut alias, ad festos tantummodo dies reducere. §. 20. Non modo ecclesiis patriarchalibus, metropolitanis, cathedralibus et collegiatis injunctum reperitur, ut quotidie Missa conventualis in eisdem canatur, sed etiam in rubricis generalibus, quarum 36