Az 1863-as kalocsai egyháztartományi zsinat iratai és határozatai
Index
— 280 — §. 13. Neque minus improbandam noveritis alioruin sententiam, qui satis putant supradictam obligationem impletam esse, dum in eorum ecclesiis pro benefactoribus in genere aliquae interdum preces fiunt vei anniversaria statis diebus sacrificia pro illis peraguntur. Nemo enim id sibi arrogare debet, ut impositae obligationi alia ratione satisfacere possit quam ea, quae a lege ecclesiastica multoties praescripta fűit, nimirum Missam conventualem singulis diebus pro benefactoribus celebrando, eandemque pro illis in genere applicando, §. 14. Profecto non solum prioribus Ecclesiae saeculis, verum etiam temporibus haud longe a nostra aetate remotis, (quod Vos ex liistoria Ecclesiae didicisse non dubitamus) servabatur olim in singulis ecclesiis series accurata omnium et singulorum, quorum liberalitate unaquaeque aucta fuerat, eorumque nomina sacris diptychis, sic enim vocabantur, ideo consignata erant, ut eorumdem recordatio nunquam interiret, utque pro iis tum preces funderentur, tum etiam Missae sacrificium offerretur; quam ob causam etiam praedictus catalogus in plerisque ecclesiis ob oculos presbyteri celebrantis apponi consuevit; licet iidem pii benefactores in suis dotationibus nibil penitus pro se pacti essent, sed tantummodo pro peccatorum suorum remissione se bona sua Deo offerre declarassent. Ecclesiarum siquidem praesules preces pro iis imperandas esse duxerunt, quamvis illi propria bona offerentes ne verbum quidem ea de re fecissent. Sacrorum liujusmodi diptycliorum usus sensim defecit, ob idque in oblivione jacent alicubi complurium benefactorum nomina. At non idcirco deserere fas est usunx et disciplinam orandi pro iis et sacrificium Missae pro illis offerendi. Atque inde praeceptum applicandi Missam conventualem pro benefactoribus in genere originem atque rationem desumit. §. 15. Quemadmodum vero loquendo de Missa parochiali superius dictum est, varias excusationes afferri solere ad declinandam illius applicationem pro populo diebus festis de praecepto : ita pariter usu venit quoad applicationem quotidianam Missae conventualis pro benefactoribus in genere. Ut autem superiores illae, sic etiam hae posteriores provide sublatae fuerunt per opportunas Congregationis Concilii Tridentini resolutiones, quas proinde in his etiam Nostra auctoritate approbamus et confirmamus. §. 16. Nonnulli siquidem obtentu contrariae consuetudinis, etiam immemorabilis in propria ecclesia vigentis se ab liujusmodi onere eximi posse sibi persuaserunt. Verum jam pluries responsum fűit,