Az 1863-as kalocsai egyháztartományi zsinat iratai és határozatai
Index
— 279 — cumstantias et signanter pro implendo onere celebrandi et applicandi Missam pro populo diebus festis de praecepto, utendum Vobis erit potestate, quam fecit Episcopis Synodus Trid. Sess. VII. cap. 7. dum illorum arbitrio permisit juxta temporum atque injunctorum onerum rationem, congruam praedictis Vicariis fructuum portionem assignare; quam ob causam Nos etiam Fraternitatibus vestris, quatenus opus sit, necessarias omnes et opportunas facultates impertimur, quibuscumque appellationibus, privilegiis aut exemptionibus, ut in eodem Concilio sancitur, adversus ea, quae salubriter a Vobis constituta fuerint, minimé suífragantibus. §. 11. Haec igitur circa Missam parochialem statuenda et Fraternitatibus vestris denuncianda judicavimus. Indeque gradum facientes ad ea, quae pertinent ad Missam conventualem, neminem V estrum latere putamus sacrorum canonum sanctiones, quibus praecipitur, ut singulis diebus in ecclesiis patriarchalibus, metropolitanis, cathedralibus et collegiatis tum horae canonicae debitis modo et forma recitentur, tum etiam Missa conventualis celebretur, quae adeo clarae sunt, ut nulla super iis oriri possit dubitatio. Eaque de re perspicuae pariter et per omnia uniformes existunt resolutiones ab hac Gongr. ven. Fratrum Nostrorum Conc. Trid. Interpretum repetitis vicibus emanatae, quas omnes Apostolica auctoritate Nostra confirmamus et approbamus, earum executionem Vobis enixe inculcantes: ut scilicet Missa conventualis, quae singulis diebus canitur aClero praedictarum ecclesiarum, pro earundem benefactoribus in genere quotidie applicetur; eodem prorsus modo, quo Missam parochialem ab iis, qui curam animarum gerunt, pro populo sibi commisso singulis saltem diebus festis de praecepto applicari debere superius declaravimus. §. 12. Itaque date operám, ut falsam quorundam opinionem eliminetis, quam in aliquibus ecclesiis ejusmodi sive dolo malo sive per errorem invectam esse novimus, quod nempe, dum Missa conventualis pro certo aliquo ecclesiae benefactore vei grati animi ergo vei ex vi oneris impositi celebratur et applicatur, satis impletum censeatur debitum applicationis Missae conventualis. Etenim hujusmodi debitum non quidem respicit singulares aliquos benefactores, sed benefactores in genere cujuslibet ecclesiae, cujus servitio addicti sunt quicumque in eadem sive dignitates sive canonicatus sive mansionariatus sive beneficia choralia obtinent et Missam conventualem suis respective vicibus celebrant.