Az 1863-as kalocsai egyháztartományi zsinat iratai és határozatai

Index

mentum allegare solent, congruos sibi parochiae suae reditus non suppetere; alii denique ad inveteratam consuetudinem confngiunt, sustinentes, id neque sibi neque decessoribus suis per longum tempus, quod immemorabile affirmant, unquam in usu fuisse. Nos autem ad praeeedentes praedictae Congregationis Concilii resolutiones Nostram approbationem et confirmationem extendimus, et quatenus opus sit, auctoritate Apostolica iterum tenore praesentium decernimus et decla­ramus, quod, licet Parochi, seu alii ut supra animarum curam haben­tes, congruis praefinitis reditibus destituantur, et quamvis antiqua seu etiam immemorabili consuetudine in ipsorum dioecesibus seu paro­chiis obtinuerit, ut Missa pro populo non applicaretur, eadem nihilo­minus omnino in posterum ab ipsis debeat applicari. §. 6. Dum tamen diximus, omnes animarum curam habentes Mis­sae sacrificiumpro populo sibi commisso applicare debere, non ideo sta­tuere voluimus, eosdem aut quotidie aut quotiescunque celebraverint, ad praedictam applicationem pro populo teneri. Et quidem sacrosancta Trident. Synodus Sess. XXIII. cap. 14. praecipit Episcopis curare, ut sacerdotes saltem diebus dominicis et festis solemnibus Missarum sacra faciaut, si autem curam habuerint animarum, tam frequenter, ut suo muneri satisfaciant, Missas celebrent; in pluribus autem synoda­libus Episcoporum constitutionibus novimus provide constitutos ac designatos esse dies, quibus animarum pastores Missas celebrare debe­ant. At vero Nos id unum in praesenti suscepimus decernendum, quando nimirum iidem pro populo celebrare et applicare teneantur; et quamvis compertum liabeamus id quod alias a Congr. Conc. respon­sum fűit, Parochum nempe pinguibus reditibus dotatum quotidie pro populo celebrare et applicare debere; eum vero, qui uberioribus hujusmodi reditibus non gaudeat, festivis tantum diebus id ipsum praestare teneri; quum tamen pariter Nobis perspectae sint tum con­troversiae super hoc ipso exortae, nimirum ad quam summám pertin­gere debeant ecclesiae parochialis proventus, ut pingues et uberes appellari possint, quoniam pingues minimé habendi sunt reditus etiam copiosi, quibus tamen multiplicia et gravia sint onera adnexa; tum etiam multorum querelae adversus hujusmodi decretum, tamquam plus aequo rigidum, excitatae Nobis innotescant : idcirco opportunum cen­semus Fraternitatibus vestris declarare, Nobis abunde satisfactum fore, Vobisque proinde satis esse posse, dum ii, qui animarum curam exerceut, sacrificium Missae pro populo celebrent atque applicent in

Next

/
Thumbnails
Contents