Az 1863-as kalocsai egyháztartományi zsinat iratai és határozatai
Index
— 277 — dominicis aliisque per annum diebus festis de praecepto; quum praedicti domiuici aliique festi dies ii sint, in quibus juxta praeceptum Conc. Trid. Sess. V. cap. 2. et Sess. XXIV. cap. 4. quilibet animarum curae praepositus populum sibi commissum salutaribus verbis pascere debet, docendo ea, quae scire omnibus necessarium est ad salutem; iidemque sint dies, de quibus eadem S. Synodus statuit, ut moneat Episcopus populum diligenter, teneri unumquemque parocbiae suae interesse, ubi commode id fieri potest, ad audiendum verbum Dei; et quibus parochi subditos suos in doctrina christiana erudire debeant juxta id, quod a praedicto Conc. in cit. cap. 4. Episcopis praecipitur, ut nempe saltem dominicis et aliis festivis diebus pueros in singulis parochiis fidei rudimenta obedientiam erga Deum et parentes diligenter ab iis, ad quos spectabit, doceri curent. §. 7. Et quia in nonnullis dioecesibus numerus dierum festorum de praecepto de Apostolica Nostra auctoritate et consensu eatenus est imminutus, ut nempe in aliquibus festis Christi fideles et Missam audire et ab operibus servilibus abstinere debeant, in aliis vero populo permissum sit opera servilia exercere, firma remanente obligatione audiendi Missae sacrificium : Nos, ut obortae jam dubitationes circa onus applicationis Missae parochialis in hujusmodi diebus festis penitus eliminentur, statuimus et declaramus, quod etiam iisdem festis diebus, quibus populus Missae interesse debet et servilibus operibus vacare potest, omnes animarum curam gerentes Missam pro populo celebrare et applicare tenentur. §. 8. Quia vero propria nonnunquam experientia satis agnovimus, aliquos esse Parochos adeo pauperes, ut ferme ex eleemosynis, quas a fidelibus pro Missarum celebratione accipiuut, vivere cogantur; eos vero, qui ecclesia parochiali vacante ad animarum curam exercendam sub Vicarii seu Oeconomi nomine deputantur aliquibus in locis adeo illiberaliter tractari, ut exigui reditus ipsis constituti et pauca incerta emolumenta eisdem obvenientia aegre ad eorum vitae necessaria sufficiant; quod iis quoque non raro evenire sólet, qui in aliquibus ecclesiis, habituali cura apud alios manente, actuali tantum exercitio sunt addicti; proindeque cum istis severe nimis agi videretur, si diebus festis, quibus potissimum hujusmodi occasio se offert, eisdem vetitum esset, eleemosynam pro applicatione Missae recipere : idcirco Nos tam istorum quam illorum inopiam summopere miserantes eisdemque, quantum Nobis integrum est, consulere volentes, quamvis, ut supra