Az 1863-as kalocsai egyháztartományi zsinat iratai és határozatai

Index

dium pro populo sibi commisso applicare debere, nec illud pro aliis applicare aut pro hujusmodi applicatione eleemosynam percipere posse; quodque magis interest, quum haec intelligentia a Praedecesso­ribus Nostris Romanis Pontificibus approbata fuerit et confirmata: nihil jam amplius ulli Vestrum desiderandum superest, ut eam amplecti eidemque obsequi, nec non illius promptam executionem in vestris respective dioecesibus omni studio procurare debeatis. §. 3. Neque Nos tamen, qui, ut superius innuimus, in minoribus adhuc degentes munus Secretarii praedictae Congregationis Conc. Trid. Interpretis plures annos obivimus, aliosque non paucos partim in Anconitanae cathedralis, partim in metropolitanae Bononiensis, patriae Nostrae dilectissimae, quam adhuc retinemus, gubernatione assidue transegimus, non inquam Nos latent multiplicis generis eflu­gia, per quae nonnulli praedictae obligationis implementum declinare satagunt, quibusque proinde opportune a Nobis est occurrendum. §. 4. Quum enim Sacrum Trid. Concilium, ne animarum cura negligatur, non uno in loco Episcopis mandet, ut quotiescunque opus fuerit, idoneos Yicarios cum certorum fructuum assignatione ad ean­dem curam exercendam eligant ac deputent, uti videre est in Sess. VI. c. 2., Sess. VII. c. 5. et 7., Sess. XXI. c. 6., Sess. XXV. c. 16., non raro autem eveniat, ut aliqua ecclesia parochiali vacante Vicarius pariter ad implenda hujusmodi ecclesiae onera usque ad novi rectoris electionem ab Episcopo deputari debeat, eodem Concilio Trid. id jubente Sess. XXIV. cap. 18. de ref. : nonnulli ex hujusmodi Vicariis nituntur se ipsos a praedicta obligatione subtrahere vei ex eo, quod, habituali cura penes alium seu alios residente, ipsi actualem duntaxat exerceant, vei quod ipsi sint ad nutum amovibiles, vei ad breve tem­pus hujusmodi curae sint addicti, ut nihil hic loquamur de Parocliis Regularibus, qui a praedicta applicatione Missae pro populo nonnun­quam alienos se ostendunt. Itaque mens Nostra et sententia est, sicuti etiam pluries a praelaudatis Congregationibus judicatum fűit ac defi­nitum, quod omnes et singuli, qui actu animarum curam exercent, et non solum Paroclii aut Vicarii Saeculares, verum etiam Parochi aut Vicarii Regulares, uno verbo, omnes et singuli, de quibus supra dictum est, atque alii quicunque, etiam specifica et individua mentione digni, aeque teneantur Missam parochialem applicare pro populo, ut praefertur, ipsorum curae commisso. §. 5. Nonnulli vero ad evitandum hujusmodi obligationis imple­35*

Next

/
Thumbnails
Contents