Az 1863-as kalocsai egyháztartományi zsinat iratai és határozatai
Index
— 274 — simum in Congregatione venerabilium Fratrum Nostrorum S. R. E. Card. Conc. Trid. Interpretum, cujus Secretarii munere olim in ruinoribus constituti multos annos perfuncti sumus, multoties discussa ac definita fuerit; quamvis earundem Congregationum decreta plerumque circa eam uniforxnia et sibi consona prodierint, eorumque decretorum nonnulla etiam Pontificum Praedecessorum Nostrorum approbationem et confirmationem meruerint: minimé tamen mirandum esset, eorum notitiam ad singulos quosque Vestrum non adhuc pervenisse. Quapropter non modo opportunum, verum etiam necessarium duximus, Encyclicam hanc Epistolam ad Vos scribere, per quam, sublata demuni diversarum, in quas scriptores abierunt, opinionum varietate, constans hujus Apostolicae Sedis sententia praedictis de rebus cuilibet innotescat; et Fraternitatibus vestris quaedam veluti norma ac regula suppetat, juxta quam synodales aliasque vestras circa praemissa constitutiones, ordinationes seu edicta, quorum publicationem Vobis injungimus, dirigere valeatis. Eorum vero executionem, dum juxta ea, quae in praesentibus tenenda atque servanda praescribhnus, omni, qua decet, sollicitudine acvigilantia urgere studebitis, minimé dubitandum Vobis erit, ne statutorum vestrorum implemento obicem aut moram afferre valeant recursus ad hujus Nostrae Curiae tribunalia forsitan habendi; utpote quos omnino rejiciendos esse praecipimus ac jubemus : quamobrem has ipsas litteras Nostras in siugulorum tribunalium regestis asservari volumus, atque ad earum praescriptum tam ipsorum tribunalium resolutiones quam de vestris decretis, quae ipsis praesentibus inhaerentes edituri estis, judicia exigi et conferri mandamus. §. 2. Et quidem, quod nuper enunciavimus, sacrosanctum Missae sacrificium a pastoribus animarum applicari debere pro populo ipsorum curae commisso, id, veluti ex divino praecepto descendens a sacra Tridentina Synodo diserte exprimitur Sess. XXIII. cap. 1. de ref. per haec notabilia verba : Quum praecepto divino mandatum sit omnibus, quibus animarum cura commissa est, oves suas agnoscere, pro his sacrificium offerre. Et quamvis minimé defuerint, qui per inanes et frivolas interpretationes liujusmodi obligationem a S. Synodo memoratam de medio tollere, vei saltem extenuare contenderint: quum tamen relata Concilii verba satis clara et perspicua sint, quumque praedicta Congregatio ejusdem Concilii interpretationi privative praeposita constanter edixerit, eos, quibus animarum cura demandata est, non modo sacrificium Missae celebrare, sed illius etiam fructum me-