Az 1863-as kalocsai egyháztartományi zsinat iratai és határozatai
Index
— 267 — quatenus nulla, vei non sufficiens Praebenda foret, locorum Ordinarii per assignationem fructuum alicujus simplicis beneficii, debitis tamen ejus supportatis oneribus, vei per contributionem beneficiatorum suarum Dioecesium, vei alias prout commodius fieri poterit, ita provideant, ut ipsa Sacrae Scripturae lectio omnino habeatur : verum ejusmodi provida praefati Concilii dispositio in aliquibus cathedralibus, sicut non absque gravi animi Nostri dolore percepimus, liucusque neglecta, debitaeque exequutioni demandata non fuerit : hinc igitur est quod Nos illius exequutionem pro Pontificiae vigilantiae debito urgere intendentes, motu proprio, ex certa scientia, ac matúra deliberatione Nostra, deque Apostolicae potestatis plenitudine, hac Nostra perpetuo valitura Constitutione sancimus, decernimus, et mandamus, ut in cathedralibus quibuscumque Italiae, Insularumque adjacentium, in quibus Praebenda Theologalis hactenus instituta non fuerit, Praebenda primo vacatura, post ejusdem praesentis Constitutionis publicationem, sive ad Nos, Sedemque Apostolicam, sive ad Ordinarium illius collatio, atque provisio pertineat, ipso jure, et absque ulla alia declaratione sit, ac esse censeatur Praebenda Theologalis constituta. Volumus insuper, ut tam illa, quam reliquae omnes aliae Praebendae Theologales hactenus constitutae, et deputatae conferri semper debeant Doctori in sacra Theologia, vei qui infra annum doctoralem lauream in eadem Facultate suscipiat; et ceteroquin magis idoneo in formali concursu ab Examinatoribus renunciato, eo pláne modo quo parochiales ecclesiae conferuntur. Hunc porro in finem, quotiescumque ejusmodi Praebenda Theologalis conferenda erit, per Edictum publicum vocentur quicumque concurrere, et examini sese súbjicere voluerint coram Episcopo, et quatuor Examinatoribus, etiamsi synodales non sint, ab eodem Episcopo actu eligendis, ac deputandis, in theologali tamen Facultate Licentiatis, et valde peritis, sive saecularibus, sive regularibus, et illi, qui in concursu ejusmodi probatus, magisque idoneus renunciatus fuerit, Praebenda conferatur. Quoties autem Praebendae collatio ad Sanctam Sedem spectabit, Episcopus ad Romanum Pontificem pro tempore existentem acta concursus transmittere teneatur, ut ipse vacantem Praebendam illi assignare, atque conferre possit, quem ceteris digniorem, atque magis idoneum in Domino judicaverit. Quod si Episcopus primo vacaturam Praebendam contra formám in praesenti Constitutione praescriptam conferre praesumpserit, vei 34*