Az 1863-as kalocsai egyháztartományi zsinat iratai és határozatai
Index
— 268 — etiam in aliis occnrrentibus casibus eamdem formám observare neglexerit, illius collatio, atque provisio ipso jure nulla, et irrita, nulliusque prorsus roboris, vei momenti sit, ac esse debeat, ejusdemque Praebendae dispositio statim devolvatur, et pertineat ad Sanctam Sedem, et Romanum Pontificem pro tempore existentem, a quo Doctori in sacra Theologia conferetur. Ceterum, ut fructus, quem Tridentina Synodus ex Praebendae Theologalis institutione perceptum iri speravit, omnino re ipsa et cum effectu percipiatur, volumus, statuimus, et mandamus tertiam partém proventuum dictae Praebendae Theologalis ab Episcopo distribui, et proportionaliter applicari singulis lectionibus Sacrae Scripturae, quae a Praebendato, praescriptis diebus, et horis totius anni liabendae erunt, ita ut si Praebendatus universas lectiones habuerit, assignatas distributiones integras absque ulla prorsus diminutione consequatur; si vero in aliqua, vei pluribus lectionibus defecerit, distributiones neglectis lectionibus respondentes amittat, quae in sacristiae ecclesiae beneficium cedant ac erogentur. In casu autem gravioris contumaciae Praebendati liceat Episcopo deputare alium Theologum Sacerdotem saecularem, vei regularem, qui jugiter supplendi ejusdem Praebendati vices praefatis distributionibus potiatur. Quoniam vero nonnulli Episcopi, sicut accepimus, ut propriae incuriae aliquod velamen obtendant, dilatae erectionis ejusmodi Praebendae Theologalis causam in tenuitatem, ac msufficientiam praebendarum suarum 'ecclesiarum rejicere solent: Nos omnem de cetero praetextum, sive excusationem e medio tollere, ac penitus eliminare volentes, motu, scientia, ac potestatis plenitudine similiter decernimus, statuimus, atque praecipimus, quod ubi Praebenda Theologalis, computatis etiam distributionibus quotidianis, ad annuum saltem reditum scutorum sexaginta monetae Romanae non ascendat, pro summa ad hanc taxam conficiendam deficiente, iidem Episcopi unire possint, et debeant eidem Praebendae aliquod simplex Beneficium, cujus supplemento praedicta summa conficiatur, primo vacaturum, in quocumque mense, et qualitercumque, et quomodocumque Sedi Apostolicae affectum et reservatum : ita tamen ut a tali unione illa omnia Beneficia, quae pro Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalibus, Papae Familiaribus, Nunciis Apostolicis, atque Praelatis Congregationum, quibus iidem Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinales intersunt, Secretariis in alia Constitutione ad promovendam Seminariorum erectionem novis-