Az 1863-as kalocsai egyháztartományi zsinat iratai és határozatai
Index
— 263 — APPENDIX II. Nonnulla in Concilii hujus Decretis provocata documenta ordine chronologico exhibens. I. (ad Tit. IV. Cap. X. pag. 154.) 1511. 20. Septembris. — Constitutio Pii PP. V. contra habentes beneíicium ecclesiasticuin, non recitantes horas canonicas. EX PROXIMO LATERANENSI Concilio ea salubris sanctio emanavit, ut quicunque liabens beneíicium Ecclesiasticum, cum cura, et sine cura, si post sex menses, quam illud obtinuerit, divinum Officium legitimo cessante impedimento non dixerit, beneficiorum suorum fructus, pro rata omissionis Officii, et temporis, suos non faciat, sed eos tamquam injuste perceptos, in Fabricas ipsorum Beneficiorum, vei pauperum eleemosynas erogare teneatur. Verum tamen multorum animi suspensione teuentur, cujusmodi ratae praedictae ratio sit habenda. §. 1. Nos huic rei evidentius atque expressius providere volentes statuimus, ut qui horas omnes Canonicas uno vei pluribus diebus intermiserint, omnes beneficii, seu beneficiorum suorum fructus, qui illi, vei illis diebus responderent, si quotidie dividerentur; qui vero Matutinum tantum, dimidiam; qui ceteras omnes horas, aliam dimidiam; qui harum singulas, sextam partém fructuum ejusdem diei amittat; tametsi aliquis choro addictus non recitans omnibus horis Canonicis, cum aliis praesens adsit, fructusque, et distributiones forte aliter assignatas, sola praesentia juxta statuta, consuetudinem, fundationem, vei alias sibi lucrifecisse praetendat, etiam praeter fructuum, et distributionum amissionem. Item ille qui primis sex mensibus Officium non dixerit, nisi legitimum impedimentum ipsum excusaverit, grave peccatum intelligat admisisse. Declarantes praestimonia, praestimoniales portiones, et qualiacumque alia beneficia, etiam nullum omnino servitium habentia obtinentes, cum praedictis pariter conveniri. At quicumque pensionem, fructus, aut alias res Ecclesiasticas, ut Clericus percipit, eum modo praedicto ad dicendum Officium parvum Beatae Mariae Virginis decernimus obligatum, et pensionum fructuum, rerumque ipsarum amissioni obnoxium. §. 2. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam Nostrae suppressionis, extinctionis, annullationis, restitutionis, erectionis, unionis, dismembi-ationis, disjunctionis, separationis, aggregationis, appli-