Az 1863-as kalocsai egyháztartományi zsinat iratai és határozatai

Index

— 264 — cationis, circumscriptionis, concessionis, indulti, elargitionis, assignati­onis, suppletionis, subjectionis, attributionis, statuti, declarationis y commissionis, deputationis, Mandati, Decreti derogationis, et volunta­tis infringere, vei ei ausu temerario contraire, siquis autem hoc atten­tare praesumpserit, Indignationem Omnipotentis Dei ac Beatorum Petri et Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum. II. (ad Tit. H. cap. X. pag. 69). 16S2. — Articuli Declarationís Cleri Gallicani a Suiiimis PontiQcibus reprobati. I. Beato Petro ejusque successoribus, Christi Yicariis, ipsique Ecclesiae rerum spiritualium et ad aeternam salutem pertinentium, 11011 autem civilium ac temporalium a Deo traditam potestatem, dicente Domino : Regnum meum non est de hoc mundo; et iterum : Reddite ergo, quae sunt Caesaris Caesari, et quae sunt Dei Deo; ac proinde stare Apostolicum illud : Omnis anima potestatibus sublimio­ribus subdita sit; non est enim potestas nisi a Deo; quae autem sunt, a Deo ordinata sunt. Itaque qui potestati resistit. Dei ordinationi resistit. Reges ergo et Principes in temporalibus nulli ecclesiasticae potestati Dei ordinatione subjici, neque auctoritate clavium Ecclesiae directe vei indirecte deponi, aut illorum subditos eximi a fide atque obedientia, ac praestito fidelitatis sacramento solvi posse; eamque sententiam publicae tranquillitati necessariam, nec minus Ecclesiae quam imperio utilem, ut verbo Dei, Patrum traditioni et Sanctorum exemplis consonam onmino retinendam. II. Sic autem inesse apostolicae Sedi ac Petri successoribus Chri­sti Yicariis rerum spiritualium plenam potestatem, ut simul valeant atque immota consistant sanctae oecumenicae Synodi Constantiensis a Sede apostolica comprobata, ipsoque Romanorum Pontificum ac totius Ecclesiae usu confirmata, atque ab ecclesia Grallicana perpetua religi­one custodita decreta de auctoritate Conciliorum generalium, quae sess. 4. et 5. continentur; nec probari a Grallicana ecclesia, qui eorum decretorum, quasi dubiae sint auctoritatis ac minus approbata, robur infringant; aut ad solum schismatis tempus Concilii dicta detorqueant. III. Hinc apostolicae potestatis usum moderandum per canones, Spiritu Dei conditos et totius mundi reverentia consecratos. Valere etiam regulás, móres et instituta a regno et ecclesia Grallicana recepta,

Next

/
Thumbnails
Contents